PL 101, col. 1029

Confessio fidei (Alcuinus), J. P. Migne

Trinitas beata, vox clara et sincerus clamor fidei
meae, quam ab ipsis mihi enutriens cunabulis, illuminasti
semper per inspirationem gratiae tuae, quam
adaugens confirmasti in me per ministerium praedicationis
matris Ecclesiae. Quam dulcis facta est
in ore cordis mei! quam suaviter sapit in ipso palato
gaudiorum animae meae! quam fortiter, quam
crebro pulsat mentem meam, et movet, monens omnia
sensa spiritus mei, ut te laudare delectet; quia
fecisti nos ad laudandum te; sed inquieta est mens
nostra, donec requiescat in te, et increpitans meae
desidiae, ac colligens a dispersione, qua frustatim
discindor, dum ab uno te aversus in multa evaneo,
ut reversus in me, et surgens supra me, atque cunctis
transcensis perveniens ad te, exsultem tibi cordis

jubilo, et laudes promam oris officio; quatenus in
meditatione confessionis gloriae tuae incalescat cor
meum, et inhiet tibi spiritus meus, atque ardeat
mens mea in amore tuo, oblita vanitatis et miseriae,
dum tibi soli intendit, dumque attonita et stupens
adhaeret incommutabilitati gloriae tuae, oculisque fidei
intuetur te, solem justitiae, sicut scriptum est: Qui adhaeret Domino, unus Spiritus est
[(I Cor. VI)]
.
II.
Fugiam itaque, Domine, et libenter fugiam obstrepentes
tumultus omnium vanitatum. Sed quo
fugiam, ut illos declinem, illos calcem sub pedibus,
et procul pellam a serenitate jucundi intuitus? Ad
te, qui es solus confugium et unica spes miserorum.
Ad te, gloria mea, et exaltans caput meum. Ad te
consurgam de lacu miseriae et de luto faecis: tibi

inhaeream, prout ipse dederis, suavitas melliflua;
ut tu dulcescas mihi, dulcedo non fallax, dulcedo felix
et secura. Quaeram ergo te, Domine, invocans te;
et invocabo te, credens in te; ut quaerens te, inveniam
te, et inveniens benedicam te, qui benedixisti
nos omni benedictione. Deus meus, una spes mea,
exaudi me, ne fatigatus nolim quaerere te, sed quaeram
faciem tuam semper ardenter. Tu da quaerendi
vires, qui invenire te fecisti et magis magisque inveniendi
te spem dedisti. Illumina, Domine, cordis
mei oculum intimae visionis perspicua luce: velatus
enim et caecus est tetra caligine peccatorum et ignorantiae.
Illumina eum lumine gratiae tuae, ut sinceris
fidei oculis, et puro lumine cordis, inspiciam mysteria

regni tui. Verum quia non est pulchra laus in
ore peccatoris, et fides sine condignis operibus non
laudatur, rogo Patrem per Filium, rogo Filium per
Patrem, rogo Spiritum sanctum per Patrem et Filium,
ut et omnia vitia elongentur a me, et omnes
sanctae virtutes plantentur in me, quatenus acceptabile
tibi fiat sacrificium laudis fidei meae, Deus
meus, et ascendat ad te in odore suavitatis.
III.
Obsecro, et misericordiam tuam supplex imploro,
cunctarum fons et origo, largitor et conservator
virtutum Deus, adauge mihi semper fidem;
fidem sanctam, rectam, et immaculatam; fidem
eruditam, catholicam et prudentissimam; fidem ferventem,

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.