PL 101, col. 1031

Confessio fidei (Alcuinus), J. P. Migne

Quid ergo es, Domine Deus meus, quid ergo
[ Aug., Quid rogo], nisi Dominus Deus? Quis enim
Deus praeter Dominum? aut quis Deus praeter Deum
nostrum [(Psal. XVII, 32)]
? » Nemo plane, nemo. Non
enim est Deus alius praeter te trinum et unum, unum
et trinum, neque in coelo sursum, neque in terra
deorsum. Quis tui similis? quis magnificus in sanctitate,
terribilis atque laudabilis in omni virtute, sicut
tu Deus noster, qui facis magna et mirabilia, et inscrutabilia,
quorum non est numerus? Te cuncta
magnificant, te omnis spiritus laudat. Te adorant et
benedicunt cuncta illa beatorum spirituum et supernorum
civium agmina. Tibi mater Ecclesia in toto
orbe offert preces, et incessanter dicit laudes. Te
ego ultimus servorum tuorum laudo et benedico.

Tibi mens mea jubilat, tibi omnia ossa mea clamant:
Quis similis tui, Domine? Et merito cuncta quae operatus
es, tibi Creatori obediunt, serviunt, et tremunt
ad nutum tuum. Facis quaecunque velis. Tu es enim
vere Dominus solus, Deus invisibilis, inaestimabilis,
incircumscriptus, illocalis, immensus, et incomprehensibilis,
ubique totus, ubique praesens, ineffabiliter
omnia penetrans, omnia continens, omnia sciens,
cuncta prospiciens, omnia potens, et universa gubernans.
Totus in coelo, totus in terra, totus etiam ubique,
et non est alius Deus praeter te Deum nostrum,
in quem credit et quem adorat mater Ecclesia, apostolica
et universalis. Tu es jure colendus et venerandus,
timendus et amandus, cum omni semper
devotione, Domine Deus noster; qui cum non essemus,

potenter fecisti nos, et cum perditi fuissemus culpa
nostra, pietate et bonitate tua mirabiliter recuperasti
nos. Unde confiteor tibi, Rex coeli et terrae, et
honorifico te sacrificio laudis: et quia exteriora
munera desunt, totis medullis cordis, quae in me
sunt, vota laudationis reddo tibi.
VI.
Sed quia nihil nisi de tuo acceptabile tibi offerri
potest, tu Deus, in cujus lumine lumen videmus,
da quaeso lucem in corde, da verbum in ore,
da menti coelestem conscendere sedem, da fontem
lustrare boni, da luce recepta in te conspicuos animi
defigere visus. Et quoniam altera pars sumus coeli,
altera terrae, unde corpus quod corrumpitur, aggravat
animam, et terrena inhabitatio deprimit sensum
multa cogitantem [(Sap. IX, 15)]
, disjice terrenae nebulas

et pondera molis, atque tuo, quaeso, splendore
illumina obscuram interioris hominis faciem. Siste
vagas mentes per devia multa ruentes. Subde carnem
spiritui, appetitus rationi, vitia virtutibus, corpus
animo, atque tuae me intus exteriusque subde
per omnia voluntati, ut universis suo bene compositis
ordine per gratiam tuam et perfecte te diligere,
et digne te laudare merear, labiis et corde, omnique
qua valeo virtute clamans ad te atque ita dicens:
Summe, omnipotentissime, misericordissime, justissime,
secretissime, praesentissime, pulcherrime, fortissime,
suavissime, invictissime Domine Deus noster,
stabilis es et incomprehensibilis, immutabilis mutans

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.