PL 101, col. 1033
Confessio fidei (Alcuinus), J. P. Migne
opus est, cui velle posse est, qui omnia quae ex nihilo
creasti, sola voluntate fecisti, qui omnem creaturam
tuam absque indigentia aliqua possides, et
sine labore gubernas, et absque taedio regis, et nihil
est quod perturbet ordinem imperii tui, vel in
summis, vel in imis. Qui in omnibus locis sine loco
haberis, et omnia contines sine habitu, et ubique
praesens es sine situ et motu. Qui nec mali auctor
es, quodque facere non potes, qui nihil non potes.
Nec unquam te quidquam fecisse poenituit, nec illius
commotionis animi tempestate turbaris, nec totius
terrae particula regnum tuum est. Nulla flagitia
vel scelera probas aut imperas. Nunquam mentiris,
quia aeterna veritas es, cujus unius bonitate facti
sumus, et justitia poenas luimus, et clementia liberamur.
Nam nihil coeleste, nihil igneum, nihil terrenum,
nihilque quod corporis sensus attingit, pro
te colendum est. Qui vere es quod es, et non mutaris,
cui maxime ac specialiter illud convenit, quod
Graeci dicunt ὢν, Latini est; quia semper idem ipse
es, et anni tui non deficient [(Psal. XC, 28)]
. Hinc
etenim patenter datur intelligi, quia tu Deus noster
quem colimus, Deus verus et Omnipotens es sine
dubio: invisibilis, etsi intellectu pio videaris, incomprehensibilis,
etsi per gratiam repraesenteris: inaestimabilis,
etsi humanis sensibus pie credaris, sancte
cogiteris: ineffabilis, etsi humanae locutionis usualibus
verbis abusive utcunque dicaris; ideo verus et
tantus. Caeterum quod sciri, quod comprehendi,
quod cogitari, quod dici de te potest, minus est:
quod vero incomprehensibile est et immensum, indicibile
et infinitum, tibi soli duntaxat notum est.
Hoc namque est, quod omnem superat sensum.
IX.
Hoc quoque est, quod te facit aestimari, et
pro certo credi Deum, dum ad perfectum usque reperiri
non vales, dum totus intelligi, capive non potes.
Ita te vis magnitudinis et notum nobis objicit et
ignotum. Et haec est summa delicti spernentium te
scire, nolentium tibi Creatori servire. Habent quod
scientes venerentur, habent quod ignorantes mirentur,
habent quod timeant, habent quod diligant. Si
enim totus nostrae pateres cognitioni, Deus vivus et
verus minime potuisses credi. Ideo falsi reperti
sunt, qui putabantur dii, quoniam sciri per omnia
potuerunt, qui et quales fuerunt. Ast tu, Deus noster,
mirabilis et potens, qui totam istius mundi
molem cum omni instrumento elementorum, corporum,
spirituum, verbo quo jussisti, ratione qua
disposuisti, virtute qua potuisti, ex nihilo expressisti,
in ornamentum majestatis et gloriae tuae. Qui
tempus ab ipso tunc aevo ire jubes, stabilisque manens
das cuncta moveri. Qui terram multiplici germine
fructuum, et coelum pulchro decorasti lumine
siderum, quorum tu solus nomina, signa, potestates,
cursus et tempora nosti. Tu mitis et benigne,
fortis Zelotes, et Sabaoth invictissime, visitans
peccata patrum in filios usque in tertiam et quartam
generationem, et faciens misericordiam in mille
millia his qui diligunt te et timent nomen tuum.