PL 101, col. 1046
Confessio fidei (Alcuinus), J. P. Migne
meus pius, Rex meus magnus. Te unum Deum colo,
unum omnium naturarum principium, a quo universitas
et inchoatur, et perficitur, et continetur: unum
Deum, a quo sumus, per quem sumus, in quo sumus,
a quo discessimus, cui dissimiles facti sumus:
principium ad quod recurrimus, et formam quam
sequimur, et gratiam qua reconciliamur: unum quo
auctore conditi sumus; et similitudinem per quam
ad unitatem reformamur, et pacem qua unitati adhaeremus:
unum Deum, quo Creatore vivimus, per
quem reformati sapienter vivimus, quem diligentes
et quo fruentes beate vivimus. Te laudo, benedico
atque adoro, tuaeque clementiae et bonitati gratias
refero pro universis tuis donis ac datis, et pro
omnibus beneficiis misericordiae tuae, quae animae
corporique meo largiris, et semper largitus es a
puero, et a cunabulis meis, propter te et nomen
tuum sanctum. Unde expertus didici, quia tu Deus
noster, Deus es infinitae misericordiae, et pietatis
immensae, qui servos tuos inter adversa et prospera
mirabiliter dirigis atque custodis. Sicque moderaris
vitam eorum in utraque parte, ut adversa prosperis,
et prospera succedant adversis. Confiteantur ergo
tibi, Domine, omnia opera tua, et sancti tui benedicant
tibi [(Psal. CXLIV, 10)]
: et ut confitendo resipiscant,
non cessent a laudibus tuis ipsi etiam peccatores.
Quorum unus ego, licet in peccatis pronior, corde
tamen desideranti tuas decanto laudes: si non ea,
qua debeo dignitate, facio, qua valeo facultate.
Respice, quaeso, sereno vultu ad hoc meae exiguitatis
obsequium, et propitiabili dignatione accipe tantillum
sacrificium confessionis fidei meae, ut ad te redeat
quod a te venit. Non respiciens tantum ad id
quod devotus offero, quantum ad ea quae devotissime
dicere volui et volo. Quidquid enim dedecet, vel te
offendit, abhorret anima mea. Utinam possem talia,
qualia illi hymnidici angelorum chori! O quam
libenter me in laudibus tuis totum effunderem, et
luculenter in medio Ecclesiae carmen tuae gloriae infatigabilis
perorarem! Sed quia ut illi nequeo, nunquid
prorsus tacebo: vae, Domine, tacentibus de te,
qui ora mutorum resolvis, et linguas infantium facis
disertas [(Sap. X, 21)]
! Verum quia parvulis licet laudes
tuas vel balbutire, suscipe sacrificium, precor, de
manu linguae meae, de cordis amore.
XXX.
Sed ignosce, rogo, Domine, indignissimo
et infelici, tecum de te diutius colloquenti servo.
Ignosce pie, quia non temeritate praesumptionis, sed
aviditate tui desiderii huic deflorantiunculae operam
dedi, ut breve et manuale verbum mecum de te
semper haberem, ex cujus lectione quoties tepefio,
in tuum reaccendar amorem. Sumus enim in medio
laqueorum positi, et ideo facile a coelesti frigescimus
desiderio. Unde indigemus assiduo monumento, quo
expergefacti, ad te nostrum verum summumque
bonum, cum defluimus, recurramus. Multae denique
sunt contemplationes, quibus anima devota tibi excruciatur
et proficit, sed nulla earum ita me oblectat,
et mens mea intendit, sicut illa quae de tua agitur