PL 101, col. 1097

Confessio fidei (Alcuinus), J. P. Migne · Disputatio puerorum (Auctor incertus (Alcuinus)), J. P. Migne

perficere, et totum, quod expletur, tibi operatori bonorum
omnium Domino, sine quo nil boni facere
possumus, reputare.
XVI.
Et quoniam post acceptam baptismi gratiam,
et post fidem, quam tibi promisi, imo, quod pejus
est, post acceptam hanc monachi vestem, multa
commisi, corde, ore, et opere, et infinita perpetravi
mala per superbiam et concupiscentiam, per iram et
impatientiam, per fraudem et desidiam, per tumorem
et arrogantiam, supplex imploro misericordiam
tuam, Deus Pater, in nomine dilecti Filii tui, propitius
esto mihi miserrimo peccatori, nocte et die, horis
et momentis multum coram te peccanti, et peccata
peccatis innumerabiliter addenti, et in ipsis
turpiter mea culpa jacenti. Per ipsum summum sacerdotem,

et verum pontificem, qui se tibi hostiam
vivam, puram, et immaculatam in ara crucis obtulit
pro nobis miseris peccatoribus, Filium tuum Dominum
nostrum Jesum Christum; te rogo, benignissime
amator hominum Deus, miserere mei, miserrimi
et indigni servi tui, quia non sum sicut innumeri
et multiplices famuli tui, qui tibi ab ipsis cunabulis
devotissime servierunt, non declinantes neque
ad dexteram neque ad sinistram. Non sum sicut illi,
qui post publica flagitia poenitendo, tibi meruerunt
esse devoti. Non sum sicut nonnullae Christianae feminae,
viris conjunctae, tibi tamen servientes pro
scire suo cum summa devotione. Non sum etiam
sicut multi illorum, qui in oculis hominum tanquam
mali et perversi videntur. Heu mihi infelici! Quomodo

me elata cervice ambulante, omnes pene dies
vitae meae in vanitate consumpti sunt! Quomodo tempus
meum praeterivi in cogitationibus terrenis, et
superfluis! Quid utile in omni vita mea egi! Miser
ego! Vae mihi miserrimo, qui falsum nomen monachi
fero, nihil dignum hujus nominis et habitus agens.
XVII.
Verumtamen, Domine, si quid boni forsitan
facio, vel fecero tua gratia largiente, quo fine faciam
haec, quave districtione a te pensentur, ignoro. Scis
enim, quem nil latet, quid mihi acciderit propter
peccata mea: quomodo in via, qua ambulabam, absconderunt
mihi laqueum inimici mei. Quibus mihi
per hominem, ut reor, insidiantibus, proh dolor!
amisi locum dilectae solitudinis, amicum moeroris,
quietis, et poenitudinis, quem ab ineunte aetate semper

dilexi. Idcirco in angustia et moerore multo posita
est anima mea, tuum super se ignorans judicium,
quia secretum solitae quietis et opportunae ad
te vacationis, quod semel incautus amisi, denuo invenire
non potui. Hoc autem opto adhuc, suspiro, et

Quod loco secundo inter dubia beati Alcuini exhibemus
opusculum in pervetusto codice ms. Salisburgensi

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Citato nell'enciclopedia

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.