PL 101, col. 1170

Dubia alia (Auctor incertus (Alcuinus)), J. P. Migne

dissolvi et cum Christo esse [(Phil. I, 23)]
. Septimum
spiritus timoris fuit, quia quando Christus
venturus erit ad judicium, remuneraturus justos,
grandis timor peccatoribus erit, ut dicitur: Discedite
a me, maledicti, in ignem aeternum [(Matth. XXV,
41)]
. Et reliqua.
Ista septem dona Spiritus sancti fuerunt in septem
patriarchis. Sapientia in Adam, quia ad omnes feras,
vel bestias, et volatilia coeli, et pisces maris
posuit nomina, et primus propheta fuit, ut dixit: Hoc nunc os ex ossibus meis, et caro de carne mea [(Gen. II, 23)]
.
Intellectus in Noe, qui arcam fabricavit
in diluvio et gubernavit. Consilium in Abraham
ut dicitur: Exi de terra tua et de cognatione tua, et
de domo Patris tui [(Gen. XII, 1)]
. Fortitudo in Isaac,

quia inimicos dilexit. Scientia in Jacob, quia benedixit
eum angelus Domini, et dixit ei: Non vocaberis
ultra Jacob, sed Israel erit nomen tuum [(Gen. XXXII,
28)]
. Pietas in Moysen, quia dixit: Dele me de libro
viventium [(Exod. XXXII, 32)]
, ubi me scripsisti. Timor
in David, quia timuit Deum, quando Saul in speluncam
introivit ventrem purgare, et ipse dixit: Absit, ut mittam manum meum in unctum Domini [(I Reg. XXVI, 11)]
.

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.