PL 101, col. 1183

De divinis officiis (Auctor incertus (Alcuinus)), J. P. Migne

ut per septem hebdomadas abstinentiam observent,
quod adhuc multi faciunt. Quod tempus
tunc duas ob causas Quinquagesimam placuit appellari,
vel quia in ordine quinquagesimus numerus
post quadragesimum constat; vel quia exinde quinquaginta
dies sunt in sanctam resurrectionem. Postmodum
Melchiades papa natione Afer, trigesimus
quartus post sanctum Petrum, constituit ut nemo
praesumeret in prima vel quinta feria jejunare. In
prima, propter Domini resurrectionem; in quinta,
quia in ea coenavit Dominus cum discipulis suis, et
in ea ascendit in coelum. Tunc placuit fidelibus, ut
octo hebdomadas consecrarent jejunio, et primam
Dominicam Sexagesimam nominarent, non propter
sexagenarium dierum numerum, sed propter usum

locutionis nostrae, quo sicut quadragenario quinquagenarius,
ita quinquagenario sexagenarius, et sexagenarius
septuagenario coaptatur. A Sexagesima usque
Pascha, octo sunt hebdomadae, e quibus singulis
si primam et quintam feriam de abstinentia subtrahas,
ut Melchiades instituit, et ipsum diem sanctum
Paschae, quadraginta tantum dies remanent abstinentiae,
ad imitationem Domini nostri Jesu Christi.
Septuagesima ideo a fidelibus fertur celebrari, ut et
decimas dierum Deo reddere et nihilominus primam
et quintam feriam, et sabbatum possint a jejunio
relaxare. A Septuagesima namque in Pascha, novem
sunt hebdomadae, quae faciunt sexaginta quatuor
dies: ex quibus si de unaquaque hebdomada tres
praefatos dies subtraxeris, et sacrum diem Paschalem,

triginta sex dies in decimatione anni jejunas.
Ille autem qui sabbatum constituit honorandum, non
propter legalia mandata hoc fecit, sed quia requievit
illa die Dominus in sepulcro. August. libro XV de
Civitate Dei: « Non omnia, inquit, quae gesta narrantur,
aliquid etiam significare putanda sunt, sed
propter illa quae aliquid significant, etiam illa quae
nihil significant, attexuntur: non solo vomere aratur,
sed ut hoc possit fieri, etiam aratri caetera
membra sunt necessaria; nec soli nervi in citharis
aptantur ad cantum, sed ut aptari possint, insunt et
caetera. » Item aliter: Quare dicitur Septuagesima,
cum ab ea die usque in Pascha non sint plus quam
sexaginta quatuor dies? Consuetudo est Scripturarum
divinarum, ut omnis numerus, ex quo quamlibet

decadem transierit, ut tertiis [tertius] monadiis
incurrat, non deputetur idem numerus praecedenti
decadi, sed ei ad quam tendit. Lege librum Genesis
in genealogia filiorum Noe. Item aliter: Cur dicitur
Septuagesima, cum ab illa die usque in Pascha non
sint septuaginta dies? Septuagesima tendit ad sabbatum
ante octavas Paschae: baptizantur, alba vestimenta
deponunt, et tunc confirmari eos oportet ab
episcopo, et per impositionem manus accipere Spiritum
sanctum; et quia septem dona Spiritus sancti
describuntur, recte qui hunc accepturi sunt, Septuagesimam

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.