PL 101, col. 1360
Dogmatica (Auctores varii), J. P. Migne · Historica (Auctores varii), J. P. Migne
Ad imaginem ergo suam conditor fecit animam
hominis, quam animam, cum [ Forte, etiam] mentem
dico; sed propter aliud animam et propter aliud
mentem. Nam totum, quod vivit hominis anima est.
Cum autem anima in se agit, se et ex se et per se
sola mens dici solet; sensus vero ad sua ministeria
implens consuetius anima dicitur. Mens ergo scire
gignit, et amat scire quod scit. Non illud scire dico,
quod repente scitur res aliqua, quae ante nesciri putabatur.
Sed illud, unde et aliquid et omne quidquid
scitur vel nescitur sciri potest. Illud ergo scire mens
gignit; et cum genitum est, scientia potest dici. Sunt
ergo jam duo, mens et quod ipsa mens scit. Restat
tertium utrisque commune. Omnis mens, quidquid
scit, amat scire. Amor non minus, quam inter duos
est, amantem, et quod amatur. Unus ergo amborum
amor, qui et tertius est. Non autem potest hoc negari,
hoc totum unam esse animam, et unam animam
haec tria esse. Sicut enim haec tria vere una
anima sunt; sic non minus vere una anima est hoc
unum, et hoc alterum, et hoc tertium. Comparet igitur
se haec creatura tam eminens Creatori suo supereminenti
sibi, excepto hoc, et multum supra se
amoto, quod omnis bonitas, et omne bonum et omnis
bonitatis et boni dulcedo creatori a se ipso est; creaturae
vero non solum quod est, sed etiam quod talis
est, ab alio est, non a se. Et ipse quod est, semper
est. Licet et ipsa anima quodam modo suo incommutabilis
est. Nam semper anima est, et scit, et
scire vult. Comparet ergo, ut dixi, se anima eo modo,
quo potest, Creatori suo. Dicatur mens pater, quia
gignit scire. Dicatur scire filius, quia ex alio est, et
non est aliud, quam ipsum quod ipse est, ex quo
est. Dicatur amor Spiritus sanctus, quia amborum
est eorum, qui se amant. Unde in nostris Scripturis
saepius amor, id est, charitas, quae in Deo est erga
nos, et quae a nobis est in Deum, spiritus ipse appellatur.
sub terra deorsum. Deinde eadem via pervenies ad
ecclesiam sancti Saturnini papae et martyris; in altera
ecclesia Daria virgo et mart. pausat et Crisanti
mart. Postea pervenies eadem via ad speluncam, ubi
sancta Hilaria mart. Deinde eadem via ad sanctum
Alexandrum mart. Ibi pausant Theodulus et Eventus,
et longe in interiore spelunca Alexander mart.
requiescit. Postea ascendens eadem via ad sancti
Silvestri ecclesiam; ibi multitudo sanctorum pausat.
Primum Silvester sanctus papa et confessor, et ad
pedes ejus sanctus Syricus papa, et in dextera parte
Celestinus papa, et Marcellus episcopus; Philippus
et Felix mart. et multitudo sanctorum sub altare
majore; et in spelunca Crescentius mart. et in altera
sancta Prisca mart. et Fimitis pausat in cubiculo,
quando exeas; et in altera sancta Potenciana mart.
et Praxidis. Et postea vadis ad orientem, quousque
pervenies ad sanctam Emerentianam mart. quae
pausat in ecclesia sursum, et duo martyres in spelunca
deorsum Victor et Alexander. Deinde via Numentana
ad ecclesiam sanctae Agnae, quae formosa est,
in qua sola pausat, et ipsam episcopus Honorius miro
opere reparavit.
Postea illam viam dimittis et pervenies ad sanctum
Ypolytum mart. qui requiescit sub terra in
cubiculo; et Concordia mulier ejus mart. ante fores.
Altero cubiculo sancta Triphonia regina et mart.