PL 101, col. 1364

Historica (Auctores varii), J. P. Migne

viam pervenitur ad Albanam civitatem, et per
eamdem civitatem ad ecclesiam sancti Senatoris, ubi
et Perpetua jacet corporaliter, et innumeri sancti, et
magna mirabilia ibidem geruntur.
Juxta viam vero Latinam ecclesia est sancti Gordiani,
ubi ipse cum fratre Epimacho in una sepultura.
Ibi quoque Quartus et Quintus. Ibi Sulpitius et Servilianus,
et sancta Solia et Trophimus cum multis
martyribus sepulti dormiunt.
Et juxta eamdem viam Tertuliani est basilica, ubi
ipse cum multis martyribus jacet. Ecclesia quoque
sanctae Eugeniae juxta eam viam est, ubi ipsa cum
matre sua in uno tumulo jacet. Ibi sanctus Stefanus
papa cum toto clero suo numero XXVIII mart. dormit.
Ibi sanctus Nemeseus, sanctus Olymphius, sanctus
Sympronius, sanctus Theodulus, sanctus Superius,
sanctus Obloteris, sanctus Tiburticanus martyres
sunt sepulti; et eadem via ecclesia est sancti Stephani
protomart.
Juxta viam vero Lavicanam ecclesia est sanctae

Elenae, ubi ipsa corpore jacet. Ibi sancti isti dormiunt:
Petrus, Marcellinus, Tiburtius, sancti XXX milites,
Gorgonius, Genuinus, Maximus, Quatuor Coronati,
id est, Claudius, Nicostratus, Simpronianus, Castorius.
Ibi et in cryptis sub terra innumera martyrum
multitudo sepulta jacet. Simplicius.
Juxta viam vero Penestrinam [ Ita cod. ] juxta aquae
ductum ecclesia est sancti Stratonici episcopi et
mart., et sancti Castoli, quorum corpora longe sub
terra sunt sepulta.
Juxta viam Tiburtinam prope murum civitatis ecclesia
est sancti Januarii episcopi et mart. Eademque
via ecclesia et sancti Agapiti, multum honorabilis
martyrum corporibus.
Et prope eamdem viam ecclesia est sancti Laurenti
major, in qua corpus ejus primum fuerat humatum;
et ibi basilica nova mirae pulchritudinis, ubi
ipse modo requiescit. Ibi quoque sub eodem altare
Abundus est depositus, et foris in portico lapis est,

qui aliquando in collo ejusdem Abundi pendebat, in
puteum missi. Ibi Hereneus, Julianus, Primitivus,
Tacteus, Nemeseus, Eugenius, Justi, Crescentianus,
Romanus sunt sepulti, et sancta Cyriaca, sancta
Simferosanus [ Ita cod. ], et Justina, cum multis,
martyres sunt.
Inde in Boream sursum in monte basilica sancti
Hipolyti est, ubi ipse cum familia sua tota XIX mart.
jacet. Carcer ibi est, in qua fuit Laurentius. Ibi est
Trifonia uxor Decii Caesaris, et Cyrilla filia ejus; inter
utrasque Concordia et sanctus Geneseus et multi
martyres ibi sunt.
Juxta viam Numentanam est sanctus Nichomedus,
et juxta eamdem viam basilica sanctae Agnes mirae
pulchritudinis, ubi ipsa corpore jacet. Propeque ibi
soror ejus Emerentiana, in alia tamen basilica, dormit.
Ibi quoque singulari ecclesia Constantia, Constantini
filia, requiescit. Sanctus quoque Alexander,
sanctus Felicis [ Ita cod. ], sancta Papia, sanctus Victor,

et alii multi ibi dormiunt.
Juxta viam Salariam ecclesia est sanctae Felicitatis,
ubi ipsa jacet corpore; ibi et Sillanus filius ejus,
unus de VII est sepultus, et Bonifatius papa cum multis
sanctis ibi dormit.
Juxta eamdem viam sanctus Saturninus papa, cum
multis martyris [ Leg., martyribus] dormit. [(In alia
quoque ecclesia sanctus Chrisantus et Daria virgo et
LXII mart.)] Propeque ibi sanctus Alexander et sanctus
Vitalis, sanctusque Martialis, qui sunt III de VII
filiis Felicitatis, cum multis martyribus jacent. [(Ibi
in interiore spelunca sanctus Theodulus et Eventus.
Ibi et septem virgines, id est, sancta Saturnina, et
sancta Hilaria, sancta Dominanda, sancta Serotina,
sancta Paulina, sancta Donata, sancta Rogantina requiescunt.)]
Juxta eamdem viam Salariam sanctus Silvester
requiescit (ad pedes ejus sanctus Syricius papa) et
alii quam plurimi, id est, sanctus Coelestinus papa,

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.