PL 101, col. 19

De fide S. Trinitatis (Alcuinus), J. P. Migne

majus in tribus cognoscitur, quam in quolibet uno
eorum. Item Abraham unus homo, non tamen tres
personae in eo, sicut in uno Deo tres sunt personae
plenae et perfectae; sed una persona in Abraham,
sicut in uno solet homine esse.
CAPUT IX [(EDIT. CAP. X; IN MS. XI)] . Quod nihil secundum accidens in Deo dicatur.
In Deo autem nihil quidem secundum accidens dicitur,
quia nihil in eo [ Al., in Deo] mutabile est.
Nec tamen omne quod de Deo dicitur, secundum
substantiam dicitur, ut in superioribus diximus.
Quamvis enim dicatur Pater ad Filium, et Filius ad
Patrem secundum ad aliquid, non est tamen accidens
Patri Patrem esse, vel Filio Filium esse, quia et ille
semper Pater, et ille semper Filius; quia aeternitas

et incommutabilitas negat accidentis alicujus in Deo
instabilitatem; quia omne accidens secundum tempus
vel esse, vel non esse potest, vel potuit, vel
etiam poterit; quia Pater nunquam non Pater, et
Filius nunquam non Filius; nec coepit unquam Pater
esse Pater, nec Filius esse Filius. Quod si aliquando
coepisset Pater Pater esse, vel Filius Filius esse, vel
desineret esse quod erat, secundum accidens diceretur
Pater, vel Filius. Si vero quod dicitur Pater
ad seipsum diceretur, non ad Filium, et quod dicitur
Filius ad seipsum diceretur, non ad Patrem, secundum 711
substantiam diceretur: sed Pater non
dicitur Pater, nisi ex eo quod est ei Filius; et Filius
non dicitur Filius, nisi ex eo quod habet Patrem;

non secundum substantiam, ut dictum est in prioribus,
quia non quisque eorum ad seipsum, sed ad
invicem, atque alterutrum ista dicuntur; neque
secundum accidens, quia et quod dicitur Pater, et
quod dicitur Filius, aeternum atque incommutabile
est eis.
CAPUT X [(EDIT. XI; IN MS. XII)] . Quod non sit diversum in substantia, Patrem vel Filium dici [Al., dicere ].
Quamvis alius sit Pater et alius Filius, non est
tamen diversa substantia Patris, et Filii. Quia hoc
non secundum substantiam dicuntur, sed secundum
relativum [ Al., relationem]; quod tamen relativum
non est accidens, quia non est mutabile. Cum itaque
tantus solus est Pater, vel solus Filius, vel solus

Spiritus sanctus, quantus est simul, Pater, et Filius,
et Spiritus sanctus, nullo modo triplex dicendus est
Deus, quia non est quo crescat illa perfectio summae
Trinitatis. Perfectus autem sive Pater, sive Filius.
sive Spiritus sanctus; et perfectus Deus Pater, et
Filius, et Spiritus sanctus: ideo Trinitas potius quam
triplex dicenda est.
CAPUT XI [(EDIT. XII; IN MS. XIII)] . Quae sint propria unicuique personae in sancta Trinitate.
Habent itaque singulae in sancta Trinitate personae
aliquid proprium, quo inseparabili aequalitate aliquam
in se ostendant proprietatem. Pater solus Pater,

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.