PL 101, col. 241

Contra Elipandum (Alcuinus), J. P. Migne

Ecclesiae conjunctionem, si haec, qualiacunque
sunt, charitatis fraternae scripta fideliter conservorum 867
tuorum auribus aperire desideras, et illos
in unitate catholicae pacis confirmare. Dicam iterum,
et cum omni humilitate dicam, saepiusque repetens:
Evigilemus, viri fratres, ad tubam totius mundi. Ecce
clamat vas electionis, praedicator gentium, secretarius
coelorum contra omnes novitates vocum, dicens: Sed licet aut angelus de coelo evangelizet vobis, praeter
quod evangelizavimus vobis, anathema sit. Sicut praediximus,
et nunc iterum dico; si quis vobis evangelizaverit
praeter id, quod accepistis, anathema sit
[(Gal.
I, 8, 9)]
. Ecce quanta fiducia praedicatoris mundi est
in sua praedicatione, ut non solum hominibus anathema
indixit, si aliter praedicassent, quam ipse praedicaverat,

sed angelis quoque anathema minavit [ Cod.
Vat., anathematizavit], si novi aliquid immisissent
in praedicatione apostolicae auctoritatis: quam praedicationem
evangelicae veritatis non se ab hominibus,
sed ab ipso Domino nostro Jesu Christo didicisse
testatur, ubi ait: Neque enim ego ab homine
accepi illud, neque didici, sed per revelationem Jesu
Christi [(Ibid. 12)]
. Aliter praedicat, qui Christum
adoptivum nominat Filium Dei, quem ille proprium
Filium Dei nominavit. Aliter praedicat, qui Christum
Jesum Deum nuncupativum nominat, quem ille Deum
super omnia benedictum nominavit. Et qui aliter
praedicat, timeat apostolicae auctoritatis anathema;
non solum apostoli, sed etiam Dei Christi, quem in
se locutum esse testatur, ubi ait: An experimentum

ejus quaeritis, qui in me loquitur Christus [(II Cor.
XIII, 3)]
? Quomodo quislibet temeraria praesumptione
Dominum nostrum Jesum Christum adoptivum Dei
Filium nominare audet, quem tantus praedicator, ut
diximus, proprium Dei Filium nominavit, ubi ait: Qui proprio Filio suo non pepercit
[(Rom. VIII, 33)]
?
Vel qua audacia eumdem Dominum et Deum nostrum
quis praesumit nominare nuncupativum Deum, quem
idem apostolus benedictum super omnia Deum, vel
etiam magnum Deum non dubitavit clara voce confiteri
et nominare? Ait itaque ad Titum: Exspectantes
beatam spem et adventum gloriae magni Dei et
Salvatoris nostri Jesu Christi, qui dedit semetipsum
pro nobis, ut nos redimeret ab omni iniquitate [(Tit. II,
13, 14)]
. Magnum utique Deum eum nominavit, qui

venturus est judicare vivos et mortuos, non deunculum
quemdam, qualem nova quorumdam fingit praesumptio.
Si quis dubitet de quo dixisset Apostolus,
legat Tractatum beati Hieronymi, quem in hanc fecit
Epistolam.
X.
Considerandum est diligentius, et omnis pietatis
intellectu percipiendum, quod ille mirabilis
evangelista ait: Verbum caro factum est, id est,
Deus homo factus est. Ex carnis itaque nomine totum
hominem significans, ut in eo loco intelligitur: Videbit omnis caro salutare Dei
[(Luc. III, 6)]
, id est,

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.