PL 101, col. 243

Contra Elipandum (Alcuinus), J. P. Migne

fidei nobiscum, et ut sermonem saepius faciamus
inter nos familiarem, plura vobis de ratione orthodoxae
fidei, et ecclesiastica pace, et sancta unitate,
miserante Deo Christo vero Deo et proprio Filio
Dei, dirigere curaverimus. Haec interim pauca ex charitatis
fonte dictavimus, optantes vos ubique in omni
sanctitati et unitate pacifica proficere coram Deo et
hominibus. Vos vero communiter obsecro in calce
hujus epistolae, sacratissima lumina Hispaniae, ut
memoriam nostri in sacrosanctis vestris orationibus
habere dignemini. Vos vero, sanctissimi Patres,
quos Deus rectores populi sui constituit, per dona
sancti Spiritus in omni sapientia catholicae pacis, et

I.
Paratum cor meum Deus, paratum cor meum [(Psal. LVI, 8)]
.
Paratum divina inspirante gratia ad
proferendam veritatis doctrinam; paratum ad resistendum
falsitatis erroribus; paratum, Domine Jesu,
te amare, laudare et praedicare; paratum te verum
Deum, verumque Dei Filium intelligere, cum beato
evangelista qui de sacratissima tui pectoris plenitudine
catholicae veritatis hauriens fidem ait: Haec autem
scripta sunt, ut credatis quia Jesus est Christus
Filius Dei [(Joan. XX, 31)]
. Moxque hujus fidei perpetuam
ostendens mercedem, subjunxit: Et ut credentes
vitam aeternam habeatis in nomine ejus; eumdem
evangelica auctoritate Dei Filium praedicans, quem
Gabriel archangelus, antequam conciperetur, beatae
Virgini Jesum Filiumque Altissimi vocitandum esse

praedixerat. Nulli dubium est quin ad humanam pertineret
naturam nomen Jesu, in quo nomine, beato
doctore gentium attestante, omne genu flectitur, coelestium,
terrestrium, et infernorum, et omnis lingua
confitetur, quia Dominus Jesus in gloria est Dei Patris [(Philip. II, 10)]
.
Cujus quoque nominis potestatem
beatus Petrus princeps apostolorum in sanitate
claudi, qui ad Speciosam templi portam jacebat,
ostendit, dum ait: In nomine Jesu Nazareni surge et
ambula [(Act. III, 6)]
; qui confestim sanatus exsiliens
et ambulans laudabat Deum. Addidit quoque idem
beatus apostolus hujus nominis excellentiam, dum
a Judaeis prohibiti sunt apostoli in eo nomine
praedicare, dicens: Nec enim est aliud nomen sub
coelo datum hominibus, in quo oporteat nos salvos fieri
[(Act. IV, 12)] .
II.
Haec eadem Deo miserante mihi est causa contra
te scribendi, et tuas destruendi infidelitates, o
Pater Elipande, quae fuit beato Joanni evangelistae
sanctum causa scribendi Evangelium, ut sanctarum
Scripturarum auctoritate et catholicae fidei veritate
ostendam, Jesum Christum verum esse Filium Dei, 877
non solum in ea natura quae aeternaliter ex
Deo Patre genita est, verum etiam et ex ea [ Forte,
in ea] quae temporaliter ex matre Virgine facta est;
ne unus Jesus Filius Dei Christus dividatur in

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.