PL 101, col. 247

Contra Elipandum (Alcuinus), J. P. Migne

tu charitate summum, pudicum, moribusque ornatum
asseris, nos habemus in castris Christi: atque
utinam et tu cum tuis sequacibus illius exemplo edoctus,
ad verae fidei cognitionem pervenias, ipso praestante,
quem nos praedicamus verum Deum et proprium
Dei Filium.
VIII.
Dicis: « Fatuus fatua loquitur. » Nunquid
fatua loquitur, qui veritatem praedicat, et non ille magis
fatuus est, qui est falsitatis assertor? Ponis quoque 879
sententiam Apostoli: Animalis homo non
percipit ea quae Spiritus sunt Dei [(I Cor. II, 14)]
, volens
me animalem intelligere, et te spiritalem. Videat qui
legat litteras nostras, cui nostrum haec sententia magis
conveniat, an mihi, qui evangelicis apostolicisque,
nec non et paternis roboratus testimoniis Christum

praedico verum Deum, et verum Dei Filium;
aut forte tibi, qui Hispanico errore depravatus contra
fidem catholicam canina rabie latrare non times,
renuens in Christo veram filietatis nobilitatem, sed
extraneam nominetenus tantum in illo esse generositatem
affirmans: qui adjuratus a pontifice Judaeorum
per nomen summi Dei, an Filius Dei esset, respondit
plane: Ego sum. Qui et caeco illuminato
interroganti quis esset Filius Dei, et crederet in
eum, dixit: Et vidisti eum, et qui loquitur tecum,
ipse est [(Joan. IX, 37)]
. Quid ille jam illuminatus vidit?
Absque dubitatione humanitatis naturam, non
divinitatis substantiam, quae carnalibus videri oculis
non potest. Duo dixit ei Dominus: Et vidisti eum,
et qui loquitur tecum; quae proprie ad humanam intelliguntur

pertinere naturam; et tamen, quae videri
potuit et audiri loquens, eamdem naturam Filium
Dei esse fatebatur. Dicis quoque ex versiculo Psalmigraphi, me defensorem et inimicum esse.
Forte
nolens verum de me protulisti testimonium. Fateor
siquidem me defensorem esse fidei catholicae, et inimicum
esse inimicorum Christi, qui honorem divinitatis
et nobilitatem dignitatis illi adimere contendunt,
quem paganus centurio mori cernens, territus
elementorum mutatione, verum Dei Filium confessus
est dicens: Vere Dei Filius erat homo iste [(Matth. XXVII, 54; Marc. III, 11, 12)]
.
Imo diabolicae
potestates, sicut in Evangelio legitur, de obsessis
clamantes corporibus, Christum Dei Filium confessae

sunt. Nec hoc dico, quod illorum testimonio indigeam,
habens testes totius Scripturae sanctae paginas;
sed ad confusionem infidelitatis vestrae illorum
vobis praefero fidem, qui soli ita perversi estis in
fide, ut diabolica vobis digne praeferatur confessio.
IX.
Quod vero me asseris humanitatem veram in
Christo negare, omnino falsum est; nec in omni
litterarum mearum serie me hoc dicere vel credidisse
probare poteris. Sed in eo, absque ulla dubietate
vel scrupulo, duas confiteor naturas perfectas
et integras, divinitatis scilicet atque humanitatis in
una persona et in uno Filii Dei nomine: sicut in
epistola quam charitatis officio et salutis tuae desiderio
catholico calamo reverentiae vestrae exarare
curavimus, perspicue intelligere potestis, si sobrio

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.