PL 101, col. 249

Contra Elipandum (Alcuinus), J. P. Migne

ubi ipsa Veritas de communione charitatis
sanctorum ait: Ubi sunt duo vel tres congregati in
nomine meo, ibi sum in medio eorum [(Matth. XVIII,
20)]
. Et credis hoc de Felice tantum suisque complicibus
dictum esse, qualis olim idem Felix fuit, dum
vestri erroris catenis vobiscum colligatus fuit: nunc
vero Deo miserante rationabili disputatione convictus,
et absolutus ab errore vestro, et in catholicae
pacis unanimitatem reductus. Et quem vos habuistis
quasi scutum perfidiae vestrae, nunc Ecclesia eum
habet sagittam potentem et acutam cum carbonibus
desolatoriis [(Psal. CXIX, 4)] . Vos vero in quibus refrigescit
charitas, congregamini in nomine adoptivi
filii, in nomine captivi servi, in nomine nuncupativi
Dei: nos congregamur in nomine unigeniti Filii Dei

Salvatoris mundi, in nomine Christi Domini, quem
angelus pastoribus natum praedicavit, dicens: Natus
est vobis hodie Salvator, qui est Christus Dominus in
civitate David [(Luc. II, 11)]
. Vos flectite genua in nomine
adoptivi; nos flectimus genua cum angelis et
archangelis, cum omni militia coelesti, in nomine
Jesu, de quo dictum est: Et adorent eum omnes angeli
Dei [(Hebr. I, 6)]
.
XIII.
Pervenisti tandem ad promissionem Dei, quae
dicta est ad David: Cum dormieris, inquit Deus, cum
patribus tuis, suscitabo de lumbis tuis qui sedeat super
thronum Israel. Ego ero ei in Patrem, et ipse mihi erit
in Filium [(II Reg. VII, 12, 14)]
. O Pater Elipande, ubi
perdidisti oculos tuos? Quare posuisti testimonium
contra te fortissimum? Forte propter sacerdotii dignitatem

cum Caipha ignorans veritatem protulisti. Paterna
promissio est, et paterna testificatio, sicut tu
ipse dixisti: Ero ei in Patrem, et ipse erit mihi in Filium.
Nihil his verbis adoptionis in paterna reperitur
promissione. Multum est inter ero, et dicor. Verum
per se est absque ulla imaginatione; adoptivus dicitur
non a veritate, sed ab imaginatione volentis animi.
Multum interest inter vestra mendacia et Dei promissa.
Ipse dixit: Erit mihi Filius; vos dicitis,
nuncupatur tantum, sed non est proprie. Prophetiam
quoque Isaiae de Christo in medium deduxisti, ubi
ait: Radix Jesse, qui stat in signum populorum,
ipsum gentes deprecabuntur, et erit sepulcrum ejus
gloriosum [(Isai. XI, 10)]
. Quibus populis stat in signum,

et quae gentes eum deprecabuntur, si in sola
Hispania perpauci musitatores eum catholice deprecantur?
Qui certissime nullius accipit preces, nisi
in charitate catholicae pacis proferantur; sed et sepulcrum
illius, quem vos ignobilem dicitis, gloriosum
esse Propheta praedixit. Si sepulcrum gloriosum
est, quanto magis gloriosus est, qui in sepulcro dormivit,
ex cujus persona Propheta olim cecinit: Ego
dormivi et somnum coepi, et resurrexi [(Psal. III, 6)]
?
Adjungis namque Patrum catholicam sententiam:
« Totus in suis, et totus in nostris, » addens ex tuo
sensu: « Quare non dicatur adoptivus, qui ita totus

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.