PL 101, col. 256
Contra Elipandum (Alcuinus), J. P. Migne
Patris de coelo clamat, meus: tu de terra clamas,
non tuus. Quae tibi salus speranda est, si Dei testimonio
non credis? Nec tibi adhuc hic locus separationis
datur; de uno Filio dixit, unum ostendit,
quasi dixisset: Nec alium quaeras; nec hunc non esse
credas. Aut si forte tibi dubitatio sit, si de humana
Christi natura haec dicta sint, lege beati Gregorii
praefati Patris in homiliis Ezechielis de hac paterna
voce sensus, qui post plurima humanitatis Christi
sacramenta et propheticae visionis mysteria, hujus
paternae vocis excellentiam subinfert dicens:
« Vox, inquit, super firmamentum facta est, quae
super baptizatum Dominum de coelo sonuit dicens: Tu es Filius meus dilectus, in te complacui
[(Luc. III,
22)]
; vel sicut per Evangelistam alium dicitur: Hic
est Filius meus dilectus, in quo mihi bene complacuit » [(Matth. III, 17)] .
Et post pauca: « In solo autem
sibi unigenito Domino Deo nostro Jesu Christo complacuit,
quia hunc inter homines hominem creasse
eum non poenituit, in quo peccatum nullum omnimodo
invenit, sicut de illo per Psalmistam dicitur: Juravit Dominus, et non poenitebit eum: Tu es sacerdos
in aeternum secundum ordinem Melchisedech [(Psal. CIX, 4)]
.
In solo ergo sibi Redemptore nostro
complacet Pater, quia in solo non invenit culpam. »
Item in eadem homilia: « Cum vox, inquit, super
firmamentum sit, stant animalia, et submittunt alas
suas, quia sancti quique cum ipsum quoque unigenitum
flagellatum in hoc mundo conspiciunt, deponunt,
si quid de suis meritis praesumunt. » Certissime
hanc vocem super baptizatum Dominum emissam
esse iste eximius doctor intellexit. Procul dubio
humanitas baptizari potuit, non divinitas: eumque
qui sine peccato venit, et flagella pro nostris sustinuit
peccatis, unigenitum nominare non timuit. Si
unigenitus est, nequaquam adoptivus est.
XXI.
Scimus beatum Isidorum dicere de Christo:
« Unigenitus in divinitate, primogenitus in humanitate:
non tamen legimus eum contradicere quod
primogenitus quoque esset in divinitate, et unigenitus
in humanitate, ne ipse aliquid contra Scripturas
sanctas affirmare videretur. Utrumque Dominus noster
Jesus Christus in utraque natura fuit, et unigenitus,
et primogenitus. Unigenitus in divinitate, quia
solus genitus ex ingenito Patre: item in eadem natura
primogenitus, sicut Apostolus ait: Primogenitus
omnis creaturae [(Col. I, 15)]
. Item ex matre Virgine
primogenitus atque unigenitus: primogenitus, quia
beata Virgo nullum ante eum habuit Filium; unigenitus,
quia nullum post eum genuit Filium. Idemque qui
ex Virgine natus est, unigenitus est Dei Patris Filius,
ut in Evangelio ipse Dominus de se ipso dixit: Sic
enim dilexit Deus mundum, ut Filium suum unigenitum
daret [(Joan. III, 16)]
. Qui datus est ad passionem,
unigenitus dicitur, sicut olim propheta Zacharias