PL 101, col. 27

De fide S. Trinitatis (Alcuinus), J. P. Migne

Sacrae Scripturae ad cognoscendum Deum nobis
divinitus per sanctos doctores administratae, a terreno
et humano sensu ad divinum et coelestem nos crigentes,
usque ad ea verba descenderunt, quibus humana
utitur consuetudo: ita etiam ut commotiones
humanae mentis, et passiones, vel affectiones Deo
ascriberent [ Al., de Deo scriberent], sicut zelare,
irasci, poenituisse; aliquid ex tempore velle vel nolle
Deum [dicerent], quae sunt humanae mentis instabilitates,
non divinae serenitatis immutationes, quae semper
idem est. Quod ergo Deum [ Al., Deus] irasci dicitur,
non est perturbatae mentis motio, quia Dei ira

non est passibilis sicut hominis. Irascitur itaque Deus
sine aliqua suae simplicis naturae passibilitate vel perturbatione,
aut etiam immutatione. De eo namque
dicitur: Tu autem Domine virtutum, cum tranquillitate
judicas [(Sap. XII, 18)]
: quod autem tranquillum
est, non est perturbatum. Sic etiam et humani corporis
membra Deo ascribunt [ Al., ascribuntur]; sicut: Manus tuae fecerunt me
[(Psal. CXVIII, 78)]
: Et
iterum: Ambulabo inter eos; et iterum: Oculi Domini
super justos, et aures ejus in preces eorum [(Psal.
XXXIII, 16)]
: dum omnimodo nihil tale, vel corporale
de Deo mens humana putare debet. Tam [ Al., tamen]
clementer Deus humanae consuluit infirmitati, ut
quia eum, sicut est, non possimus agnoscere, nostrae
locutionis more seipsum nobis insinuari vellet, quatenus

ad sua per nostra nos traheret, et dum condescendit
per pietatem nostrae infirmitati, ascendamus
nos per intelligentiae puritatem ad illum secundum
suae donum gratiae.
717
CAPUT VII. Quod Deus ubique sit totus, potestate naturali.
Hoc maxime intelligere debemus sanctae Trinitatis
unam eamdemque naturam ita totum implere, ut non
sit aliquid ubi non sit. Sicut acutissime quemdam
Christianum, philosopho interrogante ubi est [ Al.,
esset] Deus, respondisse fertur: Dic tu prius, o philosophe,
ubi non sit. Tota itaque divinitas ubique
tota est, et nullo continetur loco, quia non est localis
Deus; tota scilicet in spiritalibus et corporalibus

singulis, et tota simul in omnibus creaturis. Nec adhuc
de gratia loquimur, qua se gratuito munere misericordiae
suae salvandis hominibus praebet; sed de
natura, qua Deus omnia quae fecit, et implet, et continet,
secundum quam dicit: Coelum et terram ego
impleo [(Jer. XXIII, 24)]
. Et secundum quam ipsi Deo
beatus David dicit: Quo ibo a Spiritu tuo: et a facie
tua quo fugiam [(Psal. CXXXVIII, 7)]
? Et de Christo, qui
est sapientia Dei, dicitur: Attingit a fine usque ad
finem fortiter, et disponit omnia suaviter [(Sap. VIII, 1)]
.
De Spiritu quoque sancto Scriptura sancta sic loquitur:
Quia Spiritus Domini replevit orbem terrarum [(Sap. I, 7)]
.
Trinitas itaque, quae est Deus unus, verus,

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.