PL 101, col. 33
De fide S. Trinitatis (Alcuinus), J. P. Migne
sapere quam esse, nec aliud esse quam posse, nec
aliud posse quam vivere. Eadem ibi sapientia quae
[et] essentia, eadem potentia quae et essentia, eadem
vita quae et essentia, et haec omnia unum, et unus
Deus.
CAPUT XV. De eo quod sicut Pater est vita, ita et Filius est vita.
Sicut Pater vivificat, sic et Filius quos vult vivificat [(Joan. V, 26)] :
non tamen alios vel aliter Pater,
et alios vel aliter Filius, sed eosdem quos Pater vivificat,
vivificat et Filius similiter. Nec Spiritus sanctus
ab hac vivificatione secernendus est, quia unum opus
est Patris, et Filii, et Spiritus sancti, sicut una substantia
atque essentia. Sicut enim Pater vivens vita
est, ita et Filius vita. Manet ergo Pater vita, manet
[et] Filius vita. Pater vita in semetipso, non ab alio,
Filius vita in semetipso, sed a Patre, qui eum talem
genuit, ut vitam haberet in semetipso. Dictum quippe
est, sicut ipse Filius ait: Sicut Pater habet vitam in
semetipso, sic dedit et Filio vitam habere in semetipso [(Joan. V, 26)]
,
id est, genuit Filium, vitam in semetipso
habentem. Hoc solum interest, quod Pater vita
est non nascendo, Filius [vita] est nascendo; Pater
de nullo patre, Filius de Deo Patre; [Pater] propter
Filium Pater est, Filius vero et quod Filius est propter
Patrem est, et quod est, a Patre est, et a vita,
vita est. Pater qui est vita in semetipso, genuit Filium
qui esset vita in semetipso. Ideo et ipse Filius
ait: Sicut vivit Pater, et ego vivo propter Patrem
[(Joan. VI, 58)] .
Non ita dictum est, quasi in seipso
Filius propriam non haberet vitam, sed participatione
paternae vitae vitam haberet. Sicut oculus carnalis
participatione lucis alterius lumen accipit, quod non
habet in seipso, nisi aliunde mutuasset. Sed jam jamque
[ Al., jam itaque] talis a Patre genitus est Filius,
qui in seipso viveret: sicut Pater non est indigens
vita, sic Filius non indigeret [ Al., indiget] alterius
vitae. Est Pater vita, est Filius vita; utrumque [ Al.,
utrique] tamen una vita, non duae, quia unus Deus,
non duo dii. In hac vero vita vivit mundus, et vivet
quandiu obedierit huic vitae. Unde et Petrus ait: Tu verba vitae aeternae habes
[(Joan. VI, 69)]
: Id est,
qui tibi obedierit, vitam aeternam habet. Et ipse Dominus: Amen, amen dico vobis, quia venit hora et
nunc est, quando mortui audient vocem Filii Dei, et
qui audierint vivent
[(Joan. V, 25)]
. Quid est enim audient,
nisi obaudient, id est, obedient? Quantum enim
pertinet ad auris auditum, non omnes qui audient
vivent; multi enim audiunt, et non credunt, vel non
faciunt quae [ Al., quod] credunt; audiendo et non
credendo non obediunt; non obediendo non vivent.
Itaque hi qui audient, nihil est aliud, quam quod
obediunt: qui ergo obedient, vivent.
CAPUT XVI. Quod substantia divinitatis omnimodo invisibilis sit, et incomprehensibilis in sua natura creaturis.
Sicut igitur immutabilis est omnino Deus, ita et
invisibilis est in natura magnitudinis suae. Quamvis