PL 101, col. 35

De fide S. Trinitatis (Alcuinus), J. P. Migne

Sed quaeri potest cur Scriptura non dicat: Apparuit
angelus, vel locutus est angelus cuilibet Patrum?
Quamvis quidem praeco verba referat judicis, non
scribitur in gestis: Praeco dixit vel fecit; sed: Judex
dixit vel fecit. Quapropter probabili ratione videri
potest, patribus nostris ante incarnationem Christi
sub persona Domini apparuisse, vel locutos esse angelos:
nec illos etiam in sua apparuisse substantia
credendum est, sed in subjecta creatura, quae ab illis
tempore opportuno assumpta est, ad ministrationem
officii sui. Sicut anima hominis invisibilis est, ita
etiam angelicam carnalibus oculis naturam invisibilem
esse certissimum est.
CAPUT XVIII. Non de solo Patre intelligendum esse, ubi dicitur: Qui facit mirabilia magna solus.

Ubicunque in Scriptura sancta legitur, solus Deus,
non de unaqualibet persona in sancta Trinitate intelligendum
est, sed de tota sancta Trinitate, quae aequaliter
operatur omnia quaecunque operanda esse judidicat.
Unde quod in Psalmis dicitur: Qui facit mirabilia
magna solus [(Psal. LXXI, 18)]
; qui facit luminaria
solus [(Psal. CXXXV, 7)]
, non de solo Patre, sicut adversarii
volunt intelligitur dictum, sed de tota sancta
Trinitate, quae est unus, solus Deus. Similiter de
Patre solo non est intelligendum quod Apostolus ait: Beatus, et solus potens, Rex regum et Dominus dominantium,
qui solus habet immortalitatem, et lucem
habitat inaccessibilem, quem nemo hominum vidit, nec

videre potest
[(I Tim. VI, 15, 16)]
. In quibus verbis,
nec Pater proprie nominatus est, nec Filius, nec
Spiritus sanctus; sed absolute, beatus et solus potens,
Rex regum et Dominus dominantium, quod est
unus, solus, beatus, potens, invisibilis, verus Deus,
ipsa Trinitas, quae aequaliter beata est, 723 aequaliter
potens, imo omnipotens, etiam et unipotens,
quia una potentia est totius sanctae Trinitatis. Neque
enim quia ipse Filius alibi loquens voce sapientiae
(ipse est enim sapientia Dei), ait: Gyrum coeli circuivi
sola [(Eccl. XXIV, 8)]
, separavit a se Patrem:
quanto magis ergo non est necesse, ut tantummodo
de Patre praeter Filium vel Spiritum sanctum intelligatur
quod dictum est: Solus habet immortalitatem,
et lucem habitat inaccessibilem?
CAPUT XIX. De unitate Spiritus sancti cum Patre et Filio.

Spiritus itaque sanctus, sicut Pater et Filius,
plenus est Deus et perfectus; imo unus Deus cum
Patre et Filio, atque una substantia, sicut supra memoravimus:
quoniam ipse est Spiritus sanctus, qui
in Scripturis dicitur Spiritus Dei, vel Spiritus Christi,
sive Spiritus Patris, sive Spiritus Paracletus, etiam
et Spiritus veritatis; nec non et Spiritus vitae, qui a
Patre et Filio aequaliter [procedit, et cum Patre et
Filio aequaliter] adoratur, quia aequaliter est Deus,
totus Patris et totus Filii Spiritus; quia unus naturaliter
Spiritus est, et Patris, et Filii; proinde totus

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.