PL 101, col. 38

De fide S. Trinitatis (Alcuinus), J. P. Migne

largitoris, et in omnibus idem Spiritus habetur,
sicut in prophetis unus atque idem locutus est
Spiritus [(I Cor. XII, 4 seq.)] . Ipse etiam ineffabilia docet,
quae proferre humanus sermo non potest; ipse
enim dicitur ab Apostolo gemitibus inenarrabilibus
postulare pro nobis [(Rom. VIII, 26)] : postulare plane
dicitur, quia nos postulantes facit ineffabili cordis
gemitu. Sed non nunc, ut quondam, dona sancti
Spiritus sunt in hominibus; nam paucis in populo
Israel dona emicuerunt sancti Spiritus per quaelibet
signa, vel prophetias; nunc autem in omni credentium
multitudine Spiritus sancti gratia diffunditur,
secundum voluntatem distribuentis Spiritus [ Al.,
Dei]. Et hoc est, quod in Evangelio dicitur: Nondum
enim erat Spiritus datus, quia Jesus nondum fuerat

glorificatus [Al., clarificatus ] [(Joan. VII, 39)] . Sicut
enim unius corporis membra diversa habent officia,
quae tamen omnia una operatur anima et regit, distribuens
unicuique membro, quid faciat; oculo, ut
videat; manui, ut operetur; pedi, ut ambulet; auri,
ut audiat: sic sunt etiam diversa dona fidelibus tanquam
membris ad mensuram cuique propriam distributa.
Quamvis enim, et in omni fidelium multitudine
diversae sint donorum gratiae, unum tamen corpus est
Ecclesiae per unum Spiritum, una charitatis compage
conglutinatum atque connexum: qui Spiritus meae
humilitatis spiritui inspirare dignetur, quid deinceps
dicendum sit de ineffabili Christi Jesu Domini nostri
Nativitate, de quo Propheta ait: Generationem ejus
quis enarrabit [(Isai. LIII, 8)]
? quod ab alio incipiendum

esse exordio melius arbitror.
LIBER TERTIUS.
PROLOGUS.

nostra, unde salva sua immortalitate, mortalis esset
[ Al., mori potuisset], et diabolum hominis victorem
magis vinceret justitia quam potentia, ut ostenderet
utrumque, et perpetuam aequitatis suae justitiam, et
aeternae bonitatis [suae] misericordiam. Justitiam in
angelo homicida sui ipsius atque hominis; in homine
vero ab eodem perdito misericordiam, quem gratuito
magnae pietatis suae munere redimere voluit. Quod in
sequentibus divina nobis donante gratia dicturi sumus.
CAPUT PRIMUM. De gratia Dei, qua Deus homo factus est.

In hoc etiam evidenter commendatur quod Spiritus
sanctus sit donum Dei, sicut supra ostendimus,
dum dicitur in Symbolo catholicae fidei, quod Christus
de Spiritu sancto conceptus, et ex Maria virgine
sit natus. Cum aliter de illo, aliter de illa natus
sit, non de illo sicut de Patre, de illa vero sicut de
Matre: quid tamen hic sancti Spiritus mentio facta
est, nisi quod magna Dei gratia commendatur?
Quid enim natura humana in homine Christo meruit,
ut in unitate [ Al., unitatem] personae unici
Filii Dei singulariter esset assumpta? Quae bona
voluntas? Cujus boni propositi studium? Quae bona
opera praecesserunt, quibus mereretur ista [ Al.,

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.