PL 101, col. 447
Liber sacramentorum (Alcuinus), J. P. Migne
Da mihi lacrymas ex tuo affectu internas, quae peccatorum
meorum possunt exsolvere vincula. Audi,
Deus meus, audi lumen oculorum meorum, audi quae
peto, et da quae petam ut audias. Si enim dispexeris,
pereo; si respexeris, vivo. Si juste me intenderis,
mortuus feteo. Si misericordiam respexeris, fetentem
suscitas de sepulcro. Si mala respexeris mea,
tartarea tormenta vix sufficiunt. Si pietate intendas
solita, poteris commutare in melius. Quid non mali
ego? Aut quid non boni tu? Quid non mali ego corruptibilis
creatura? Quid non boni tu Creator et
creaturae auctor? Cecidi de manu tua vitio meo:
potens es artifex tibi iterum placitum figurare. Corripe
me in misericordia, ne deseras, neque in ira
corripias. Quod odis in me, procul fac a me,
et in tua voluntate intende in me. Hostem libidinis
repelle a me, et castitatis spiritum insere in me.
Vitium omne mortifica in me, et animam meam
vivifica in me. Per Dominum.
Secreta. Haec tibi, Domine Pater sancte, licet manibus
meis indignis offerantur munera, qui nec invocatione
tui nominis dignus sum; tamen quia per
sanctum atque sanctificatum Filii tui nomen oblationes
offeruntur, sicut incensum in conspectu tuo cum
odore suavitatis ascendant. Per.
Praefatio. Dignum et justum est, usque, aeterne
Deus. Sed quid tibi dignum offerat minister indignus,
nisi hoc ipsum, quod tanto indignus habetur [ Forte,
haberi] officio fidei poenitentiam [ Forte, per poenitentiam]
fateatur? Sed tu multae misericordiae Deus,
ne nos, quaesumus, oris proprii testimonio damnes,
sed paternae indulgentiae consolatione corrobores,
atque a peccatorum praecipitio tuis semper manibus
renoves et reformes. Invocat te anima mea, qui fecisti
me, ut non obliviscaris oblitum tui, et exquirentem
te ne deseras, vita quae nunquam morieris.
Qui novit te, novit 8 aeternitatem. Charitas novit te.
O aeterna veritas, et vera charitas! Deus une, Deus
Trinitas, in cujus valde confido misericordia: salus
esto infirmitati meae, et verus resuscitator animae
meae. Doce me patientiam ad sustinendum adversa.
Doce me scientiam Scripturarum, ut sic loquar ne
superbiam, sic taceam ne torpescam. Sic contine, ut
non cadam. Sic stringe, ut non dimittam. Tu es
enim honor meus, et laus mea, et fiducia mea. Deus
meus, gratias ago tibi de donis tuis, sed tu mihi ea
serva. Ita enim servabis me, et augebuntur et perficientur,
quae dedisti mihi. Et eris mecum in omnibus;
quia et ut sim, et quod sum, tu dedisti mihi.
Per Christum Dominum nostrum.
Postcommun. Vota nostra Dominus clementer intendat,
et peccata dimittat. Quae optamus, tribuat;
et quae pavemus, procul repellat; ut cum universitate
fidelium vovendo, et reddendo Deo sacrificium laudis,
ad fructum justitiae pervenire possimus, concedente
clementia divinitatis ejus. Per Dominum nostrum
Jesum Christum ejus unigenitum Filium, cum quo
in unitate Spiritus sancti vivit et regnat Deus. Per
omnia saecula saeculorum.
CAPUT II. Feria II, missa pro peccatis.