PL 101, col. 452

Liber sacramentorum (Alcuinus), J. P. Migne

nos facere voluntatem tuam, quia tu es Deus noster.
Per Dominum nostrum Jesum Christum.
Secreta. Hanc quoque oblationem, Domine, digneris,
quaesumus, misericorditer benedicere, et clementer
sanctificare, quam tibi pro remissione peccatorum
nostrorum, vel pro requie defunctorum fratrum
offerimus, ut tua sanctificatio salus sit et defensio
omnium animarum. Per.
Praefatio. Dignum et justum est, usque, aeterne
Deus, rex coelorum, rex regum, Deus deorum, Dominus
dominorum, tibi gratias agere et laudis hostias
immolare. Exaudi orationem et deprecationem
famulorum famularumque tuarum, omnium orthodoxorum;
auribus percipe lacrymas eorum. Abba
Pater, imple nominis tui officium super hanc congregationem

tuam, atque super universam Ecclesiam
tuam catholicam, quae est super universum orbem
terrarum in pace diffusa. Tu eos rege, omnipotens
Pater, tu protege, tu conserva, tu sanctifica, tu guberna,
tu castiga, tu consolare. Sicut non es dedignatus
congregare, et vocare eos, ita tuo inflammentur
amore, ut a te non despiciantur clementissime
et piissime Pater. Oramus te, Domine, non pereat
a nobis factura redemptionis et vocationis tuae,
Sicut vocare dignatus es errantes, ita custodire digneris
in hoc ovili habitantes atque convenientes. Per
Christum Dominum.
Ad Complendum. Quos coelesti, Domine, dono satiasti,
praesta, quaesumus, ut sicut piissima misericordia
tua dedisti nobis voluntatem veniendi ad te,

ita nobis servis tuis donare digneris sapientiae intellectum,
virtutem, et possibilitatem, ut tibi secundum
voluntatem tuam servire mereamur. Per
Dominum.
CAPUT V. Feria V, De charitate.
Omnipotens sempiterne Deus, qui justitiam tuae
legis in cordibus credentium digito tuo scribis, da
nobis fidei, spei, et charitatis augmentum, et ut mereamur
assequi quod promittis, fac nos amare quae
praecipis. Per.
Alia. Deus qui diligentibus te facis cuncta prodesse,
da cordibus nostris inviolabilem charitatis affectum,
ut desideria de tua inspiratione concepta, nulla
possint tentatione mutari. Per Dominum.
Lectio libri Epistolae beati Pauli apostoli ad Corinthios. Fratres, charitas patiens est, benigna est;
charitas non aemulatur.
Sequentia sancti Evangelii secundum Matthaeum. In illo tempore, dixit Jesus discipulis suis: Filioli,
adhuc modicum vobiscum sum, quaeritis me.
Secreta. Mitte, Domine, quaesumus, Spiritum sanctum,
qui et haec munera praesentia nostra tuum
nobis efficiat sacramentum, et ad hoc percipiendum,
nostra corda purificet. Per. . . in unitate ejusdem
Spiritus sancti.
Deus qui nos ad imaginem tuam sacramentis renovas
et praeceptis, perfice gressus nostros in semitis
tuis, et charitatis donum, quod fecisti a nobis sperari,

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.