PL 101, col. 460

Liber sacramentorum (Alcuinus), J. P. Migne

hac basilica reliquiae sunt reconditae. Per Dominum.
Postcommun. Divina libantes mysteria, quaesumus,
Domine, ut eorum nos ubique intercessio protegat,
quorum hic sacra gaudemus praesentia. Per
Dominum.
Super populum. Exaudi, Domine Deus, clementer
in hac domo tua preces servorum tuorum, quatenus
illorum meritis tuam consequamur gratiam, quorum
hic patrocinia veneramur. Per.
CAPUT XV. Missa quotidiana sanctorum.
Deus, qui nos beatae Mariae semper virginis, et
beatorum apostolorum, martyrum, confessorum,
virginum atque omnium simul sanctorum continua
laetificas solemnitate; praesta, quaesumus, ut quos

quotidiano veneramur officio, etiam piae conversationis
sequamur exemplo. Per.
Secreta. Munera tibi, Domine, nostrae devotionis
offerimus, quae et pro tuorum tibi grata sint honore
sanctorum, et nobis salutaria, te miserante, reddantur
Postcommun. Praesta, quaesumus, Domine, nobis,
intercedentibus omnium sanctorum tuorum meritis,
ut quae ore contingimus, puro corde capiamus. Per
Dominum nostrum.
Super populum. Fac nos, Domine Deus, sanctae
Mariae semper virginis subsidiis attolli, et gloriosa
beatorum apostolorum, martyrum, confessorum,
virginum, omniumque simul sanctorum protectione

defendi, ut dum eorum pariter quotidie festa celebramus,
eorum pariter quotidie ab omnibus adversis
protegamur auxilio. Per.
CAPUT XVI. Missa pro inimicis.
Deus pacis charitatisque amator et custos, da
omnibus inimicis nostris pacem charitatemque veram,
cunctorumque eis remissionem tribue peccatorum,
nosque ab eorum insidiis potenter eripe. Per.
Secreta. Oblatis, Domine, quaesumus, placare muneribus:
et nos ab inimicis nostris clementer eripe,
eisque indulgentiam tribue delictorum. Per Dominum
nostrum.
Ad Complendum. Deus qui famulos tuos, Moysen,
Samuel, et Stephanum protomartyrem virtute patientiae

donasti, ut pro suorum delictis inimicorum
aequanimiter exorarent; da nobis, quaesumus, omnium
meritis sanctorum, ut inimicos nostros verae
dilectionis amore diligamus, eorumque pro excessibus
tota mentis intentione preces assiduas in conspectu
majestatis tuae fundamus. Per.
18
CAPUT XVII. Missa pro confitente peccata sua.
Omnipotens sempiterne Deus, qui es verus, sanctus,
et sanctorum omnium protector, tibi pio Domino
devotis mentibus hostias laudis offerimus, suppliciterque
pro famulo tuo N. deprecamur, ut ei indulgentiam
tribuas omnium delictorum suorum, et

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.