PL 101, col. 483

De usu Psalmorum (Alcuinus), J. P. Migne

et in tempore tribulationis peccata dimittis his,
qui invocant nomen tuum. Ad te, Domine, faciem
meam converto, tibi omnia peccata mea confiteor.
Tu nosti omnia, antequam fiant. Tu scis, quia post
baptismum praecepta tua contempsi, et mandata tua
non custodivi; et bonum quod potui facere, per
negligentiam non feci: et malum quod non debui facere,
per audaciam perpetravi. Et per concupiscentiam
multa mala feci in visu, in auditu, in gustu, in
odoratu, et tactu: in cogitatione, et in locutione, et in
opere. Et quod in sacrosancto baptismate coram angelis
et sanctis tuis promisi, non custodivi, sicut debui;
nec adimplevi, sed consumpsi [ Forte, contempsi],
et praeceptis tuis non obedivi, sicut debui: sed
superbiendo, irascendo, contemnendo, negligendo,

proprias voluntates faciendo, murmurando, detrahendo,
dijudicando culpas incurri. Deus, tu scis insipientiam
meam, et delicta mea a te non sunt abscondita.
Aspice in me confitentem peccata mea coram
te, et miserere mei. Concede mihi in hoc saeculo
agere veram poenitentiam, et in futuro da mihi indulgentiam,
quia tu dignatus es dicere: Nolo mortem
peccatoris, sed ut convertatur et vivat [(Ezech.
XXXIII, 11)]
. Effunde super me misericordiam tuam,
et dimitte omnia peccata mea, quae conscientia mea
metuit, et adjice quod oratio non praesumit. Et da
mihi perseverantiam in bonis operibus, ut te miserante
pervenire merear ad gloriam regni tui, Salvator
mundi, qui vivis et regnas in saecula saeculorum.
Amen.
X. Quod satis sit utile praevenire Dominum orationibus in ipso diei initio.

Docent nos sancti prophetae suis imitabilibus
exemplis, praevenire faciem Domini mane orationibus
nostris. Et David quidem, Mane, inquit ad Dominum, oratio mea praeveniet te
[(Psal. LXXXVII, 14)]
.
Isaias autem sic: Anima mea desideravit te in nocte:
sed in spiritu meo, in praecordiis meis de mane vigilabo
ad te [(Isai. XXVI, 9)]
. Cum his ergo tribus congruentissimis
psalmis vigilet ad Dominum mane spiritus
meus, oremusque in ortu surgentis aurorae; ut
a luce prima in vesperam sint oculi ejus 34 super
nos, et aures ejus ad preces nostras: nostrosque
dirigat gressus in viam pacis, ut absque omni errorum

scandalo gradientes, non dominetur nostri
omnis injustitia. Hos ergo canamus in ipso diei initio
psalmos: Verba mea. Clamavi in toto corde meo,
exaudi me, Domine, usque: In aeternum fundasti
eam; Domine, exaudi orationem meam, auribus percipe
obsecrationem meam.
Post Dominicam Orationem versus.
Conserva me, Domine, quoniam in te speravi; dixi
Domino, Deus meus es tu, quoniam bonorum non
eges. Auditam fac mihi mane misericordiam tuam,
quia in te speravi, Domine. Notam mihi fac viam in
qua ambulem, quia ad te, Domine, levavi animam

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.