PL 101, col. 612
Officia per ferias (Alcuinus), J. P. Migne · De caeremoniis baptismi (Alcuinus), J. P. Migne
perculit; quare quotidianis deceptionibus impius calumniator
insequitur? Et sicut ille fragilitatem nostram
non desinit impetere, ita tuis possit viribus
confusus abscedere. Non permittas, bone Rex, in
nobis saevissimum hostem sua vota complere, qui te
graviter eligit offendere. Quid nos sicut leo rugiens
circuit? Quid devorare contendit? Semel illi in baptismate
sacro renuntiavimus; semel tibi Domino
credere professi sumus. Tales nos per tuam defensionem
concede servari, quales nos fieri per aquam
regenerationis, Creator altissime, praestitisti. Qui
tui esse coepimus, alium Deum nesciamus. Tua
gratia redempti sumus, tua mandata, te donante,
faciamus. Si nos relinquis, tergiversator invadit.
Indefessus atque impudens semper assistit, lucra sua
computans humanas ruinas. Blanditur ut decipiat,
instigat ut perimat. Maxime per corpus nostrum
animas decipit, et ita labilis per desideria humana
diffunditur, ut nulla pene providentia, nullo prius
consilio sentiatur. Longum est per singula discurrere.
Tali quis possit obsistere, nisi tu, Domine, illi
decreveris obviare? Quid enim de nobis possit facere,
qui te in nostro corpore ausus fuit per subdola
machinamenta tentare? Exaudi nos, o custos hominum.
Hic nos ab illo indulgentia tua libera, qui nos
trahere nititur ad gehennam. Cum illo sortem non
habeamus, ut tecum, Domine, habere possimus. Vindica
fabricam tuam ab illo qui destruit. Dominari
alios si faciunt [ F., sic facit], qui se ipse damnavit:
sed potius ille cum suis pereat, qui perdere cuncta
festinat . . . . . Caetera desunt.
ORATIO D. ALCUINI IN NOCTE.
Qui placido in puppi carpebat pectore somnum,
Exsurgens ventis imperat et pelago.
Fessa labore gravi quamvis hic membra quiescant
Ad se concedat cor vigilare meum.
Agne Dei, mundi qui crimina cuncta tulisti,
Conserva requiem mitis ab hoste meam.
te diligenter per donum Dei erudire curavi), ad cognoscendum
rationabilem sacri baptismatis ordinem,
de ministeriis [ Ms. Einsidl., mysteriis] totius officii
tibi breviter scribere volui, ut cognoscas quam necessarium
sit nihil praetermittere quod a sanctis Patribus
sumptum est [ Mss., statutum; al., constitutum
est] in illo officio.