PL 101, col. 651
De confessione peccatorum (Alcuinus), J. P. Migne
Jesu] deservire videntur, atque ab ecclesiasticis
erudiuntur magistris in Domino Deo [ Ms., in domo
Dei] ego Albinus [ Cod. S. Em., Alchuuinus] bene
cupiens salutis vestrae, aeternae prosperitatis [ Al.,
salutis vestrae prosperitatem] in Christo Domino salutem.
I.
Desiderans vos, filii charissimi, in salutem animarum
proficere vestrarum, ideo aliquas paterno
affectu vobis admonitiones dulci sermone dirigere
studui, ut per eas praesentis vitae prosperitatem et
futurae, Deo miserante, beatitudinem habere mereamini,
et fragiles vestrae aetatis annos in Dei servitio
edocti ad perfectum senectutis diem adducere. Vos
quoque, sancti Patres, lumina hujus fraternae congregationis,
doctores et ductores in omni bonitate
juventutis, deprecor, ut admoneatis eos, id est, discipulos
vestros, ut studiose discant quae Deo placent
[ Al., placeant], et ad salutem animarum pertinent
suarum: quatenus ex illorum profectu et prosperitate
vos perpetuam apud Dominum [ Al., apud
Deum] habeatis mercedem. Exhortamini illos, sobrie,
caste, pudice, cum omni humilitate et obedientia
Deo servire in bonis moribus, et sancta conversatione,
et religiosa castitate, et maxime de
confessione peccatorum suorum: quia multae sunt
contra adolescentulos diabolicae fraudis insidiae in
desiderio carnali et caeteris adolescentiae vitiis.
II.
Sed nihil, Deo donante, proficit in sua diabolus
malitia, si puram volunt juvenes facere confessionem,
et fructus dignos poenitentiae agere, id est, ut
vulneribus vulnera non superadjiciant, et sanata non
resaucient. [Salutare] siquidem poenitentiae est remedium
poenitenda iterum non perficere. Scriptum
est enim: Poenitentibus Deus dedit partem justitiae
[Vulg., viam justitiae ] [(Eccli. XVII, 20)] . Age igitur
poenitens, propria scelera confitere [ Cod. Vat., confiteri],
pande per confessionem tuae iniquitatis secretum.
Nota sunt Deo quae in occulto fecisti; quae
si non dixerit lingua, non poterit celare conscientia.
Frustra intra parietes tua aestimes [ Mss., aestimas]
crimina abscondi. Patet [ Cod. Vat., Pate] Deo omne
quod absconditum putas: et si hominis oculos in
peccatis effugere valeas, nullatenus tamen Dei aspectum
latere poterit, quidquid in occulto gesseris.
Dic per confessionem peccata, antequam judicis
iracundiam sentias. Crede mihi, totum veniale erit
quod peccasti, si confiteri non erubesces: et per
poenitentiam purgare curaberis [ Cod. S. Em., curaveris, al.,
per poenitentiam curare non cessaveris],
dicente Psalmographo: Dixi [Vulg. add., confitebor]
adversum me injustitias meas Domino, et tu remisisti
impietatem peccati mei [(Psal. XXXI, 5)]
. Exspectat
Dominus a nobis confessionis sacrificium, ut
praestet nobis delectabile indulgentiae munus, qui
vult omnes homines salvos fieri et neminem perire: