PL 101, col. 661

Vita S. Martini Turonensis (Alcuinus), J. P. Migne

patrisfamilias puerum a daemone arreptum
atrocissimo, digitos in os mittens, spiritum malignum
per pudenda patientis exire compulit. Leprosum
in porta Parisiacae civitatis a deformitate
sui corporis solo salvavit osculo; sed et fimbrias
vestimenti ejus, et fila cilicii multos sanare morbos
compertum est. Filia Arborii praefecti per impositionem
epistolae sancti Martini a gravissimis liberata
est febribus. Paulini oculum peniculo superposito
sanavit a dolore atque caligine.
VIII.
Ab angelis, B. V. et aliis sanctis visitatur.
Spiritu prophetiae claruit. --Idem quoque sanctus
Martinus cadens per gradus, graviter pene totus attritus
membris, nocte ab angelo ad integram recreatus
est sanitatem: saepiusque angelicis visitationibus

et familiari locutione fruebatur. Quodam vero
die beatissimae Genitricis Dei et Domini nostri Jesu
Christi, et sanctorum apostolorum Petri et Pauli;
nec non sanctarum virginum Theclae et Agnetis visitatione
vir Dei honoratus et confortatus est. Nam
daemonum phantasmata, et in diversis figuris horribiles
aspectus nihil metuens, nec ullis eorum fallaciis
illudi potuit. Spiritu vero prophetarum ita claruit,
ut multis multa praedixerit 161 futura: veluti
Maximo imperatori victoriam in Italia et in Aquileia
interitum praedixit. Et eodem beato viro celebrante
sanctum mysterium ad altare, globus igneus
subito de vertice fulsit illius. Evantius quidam
aegrotus, properante ad se beato viro, prius sanitatem
recepit, quam sanctus Martinus domum intraret. In

eadem quoque domo puerum a serpente percussum,
sanctorum tactu digitorum a periculo mortis eruit.
IX.
Sancti viri patientia. Daemones pellit, etc.--Nam
tantae fuit vir Dei patientiae, ut convicia non
doluerit, opprobria non senserit: imo et quorumdam
rusticorum flagella placido sustinuit animo, eorumque
fixa terris animalia solo solvebat sermone. Nemini
adulando blandiebatur; principi nulli veritatis
verba tacuit, ad nota semper orationum subsidia recurrens.
Unde si quid ei potestas renuit saecularis,
mox divina praestitit pietas. Quaedam puella daemoniaco
arrepta spiritu, stramine, ubi sanctus Martinus
sedebat, a potestate erepta est inimica. Non solum
homines, sed etiam animalia a daemonum liberans
potestate, et mansueta in suum redire gregem mandavit.

Etiam fuit tantae misericordiae, ut canibus sequentibus
lepusculum imperaverit stare; et miseram
bestiolam a praesenti morte eripuit. Villa quaedam in
Senonico grandinea saepius vastata tempestate, ad
preces sancti Martini, multis liberata est annis. Mulier
a sanguinis fluxu vestimentorum illius tactu sanata
est.
X.
Obiit. --Talibus etiam electus Dei sacerdos
mundo claruit miraculis; et in omni vita et conversatione

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.