PL 101, col. 663

Vita S. Martini Turonensis (Alcuinus), J. P. Migne · Vita S. Vedasti (Alcuinus), J. P. Migne

vicum adire, ut clericis inter se Ecclesiae illius discordantibus
pacem reformaret. Et licet finem dierum
suorum adfuisse non ignoraret, proficisci tamen ob
istiusmodi causam non recusavit, memorans illud
evangelicum: Beati pacifici, quoniam filii Dei vocabuntur:
volensque pacem omnibus relinquere, exemplo
Domini in die ascensionis suae apostolis dicentis: Pacem relinquo vobis, pacem meam do vobis. In pace
vos dimisi, in pace vos inveniam.
Cumque hac causa
cum familiari discipulorum comitatu iter perageret,
mergos in flumine videt piscium multitudinem captantes,
et dixit: Forma haec daemonum est. Tunc
illis potenti virtute verborum imperavit, ut eum gurgitem
relinquentes arida desertaque appeterent loca.
Statimque mirum in modum omnes in una turba congregatae

relicto flumine montes silvasque petierunt.
Et admirati sunt, qui simul aderant, talem in Martino
esse virtutem, ut etiam avibus sive daemonibus
imperaret per gratiam Dei.
XIV.
Aegrotat: molliorem lectum sibi sterni recusat. --Cumque
in illo vico, ad quem ierat, paucis
diebus commoratus, pace inter clericos restituta, jam
regredi ad monasterium cogitaret, viribus corporis
coepit repente destitui; convocatisque discipulis, indicavit
eis jam adesse tempus resolvendi spiritum
ejus a corpore. Tunc vero luctus et moeror omnium,
vox una plangentium et dicentium: Cur nos, Pater,
deseris, aut cui nos desolatos relinquis? Invadent
enim gregem tuum lupi rapaces. Et quis nos a rapacitatibus
eorum, te recedente, defendet? Scimus

quidem te desiderare Christum, sed salva tibi praemia
tua, nec dilata minuentur; nostri potius miserere.
Tunc ille motus eorum fletibus lacrymasse
perhibetur; conversusque ad Dominum supplici voce
dixit: Domine, si adhuc populo tuo sum necessarius,
non recuso laborem; fiat voluntas tua. Nimirum nesciebat
quid potius mallet: quia nec hos deserere,
nec a Christo volebat diutius separari. Nihil enim in
voto suo ponens omnia haec in Dei arbitrio dimisit
dicens: Domine, si adhuc me vis in corpore manere,
non recuso laborem: et si parcis aetati, bonum est
mihi: fiat voluntas tua. Hos autem, de quibus timeo,
tu ipse custodi. O virum ineffabilem, nec labore victum,

Dulcissimo dilectionis filio Radoni abbati humilis
levita Albinus salutem.
I.

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.