PL 101, col. 680

Vita S. Vedasti (Alcuinus), J. P. Migne

ab errore viae suae, cooperuit multitudinem peccatorem
suorum [(Jac. V, 20)]
. Scire debemus, charissimi
fratres, quod quantas animas quisque lucratus fuerit
Deo, tantas accepturus erit mercedes a Deo. Quantam
gloriam habere putatis sanctum Vedastum in
coelesti regno cum Christo, qui tam innumerabilem
populum sedula praedicatione Christo in terris acquisivit?
Vel quanta sit gloria animae illius speratis inter
angelos, dum tantum honorem habet corpus illius
inter homines? Vel quid non potest pietatis precibus
impetrare in coelis, qui tantis in mundo claruit miraculis?
Sed omnibus miraculis major est evangelicae
praedicationis instantia, et sanctae charitatis in corde
fragrantia. Valde enim viriliter accepta Dominicae
pecuniae talenta multiplicare studuit; ideo feliciter

sibi Dominum audiet dicentem: Euge serve bone et
fidelis, quia super pauca fuisti fidelis, super multa te
constituam, intra in gaudium Domini tui [(Matth. XXV,
23)]
. Parva sunt praesentis vitae bona in comparatione
futurorum bonorum. Sed qui in his fideliter laborat,
in illis fideliter requiescet.
III.
Iste sanctus, ad cujus concurrere festa voluistis,
pro multorum laboravit salute, ideo plurimorum
praemia in die judicii suscepturus erit. Seipsum
per abstinentiae maceravit rigorem, aliis praedicationis
profuit sedulitate, ideo laudabilis omnibus exstat,
juxta vocem sapientissimi Salomonis: Memoria
justi cum laudibus, et nomen impiorum putrescet [(Prov. X, 7)]
.
Dum vita justorum laudatur,
iniquitas impiorum quasi stercus detestatur ab omnibus.

Quid est felicius quam in bona conversatione
a Deo perpetuae promereri beatitudinis gloriam,
et omnium ore laudari? Cogitemus quotidie,
qua fiducia veniamus ante tribunal summi judicis,
quid boni operis nobiscum deferamus. Aequitas illius
nullius accipiet personam; sed unicuique reddet secundum
opera sua: et qui plus laborat in opere Dei,
plus mercedis accipiet in regno Dei. Unusquisque
in qua vocatione vocatus est, in ea viriliter suam
operetur salutem. Omnibus coelestis regni janua patescit, 174
sed meritorum qualitas alium introducit,
alium expellit. Quam miserum est hominem a
gloria excludi sanctorum, et aeternis cum diabolo
deputari flammis! Peccatorum sarcina animam submergit
in tartara: justitiae abundantia ad coelestem

evehit gloriam. Frequentemus saepius ecclesiam
Christi; audiamus in ea diligentius verba Dei; et
quod aure percipimus, hoc corde retineamus, ut
fructum boni operis feramus in patientia, et fraterno
amore unusquisque alium adjuvare studeat. Habemus
praeclara sanctissimi Patris nostri abundanter
exempla in omni charitatis officio, in fidei fervore,
in spei longanimitate, in perseverantia totius bonitatis
illius. Quem tanta celebramus laude, et tanto diligimus
amore, tota mentis intentione in omni conversatione
sancta sequamur vestigia ejus, quatenus
viam vitae illius currentes aeternae beatitudinis cum
illo gloriam accipere mereamur, auxiliante nos rege
aeterno Domino nostro Jesu Christo, qui cum Patre

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.