PL 102, col. 980

Chartae Ludovici Pii et Lotharii (Auctores varii), J. P. Migne

situm in loco qui dicitur Castellionis, quod nuncupatur
Mansurpium, quod est constructum in honore sancti
Michaelisarchangeli et sanctae Mariae semper virginis,
vel sancti Petri principis apostolorum, degentibus,
ubi etiam vir venerabilis Smaragdus abbas praeest,
ut de carris et sagmariis necessaria ipsius monasterii
vel congregationis ibidem Deo famulantibus deferentibus,
nullus teloneum aut alias quaslibet exactiones
requirere aut exactare praesumeret. Item neque
de patellis quae sunt in Marsallo et in subteriori Vico,
aliquod tributum de hoc quod ad opus necessitatemque
defertur, exigere praesumerent, sed in nostra
eleemosyna concessum atque indultum habeant. Unde
jubemus atque praecipimus, ut nullus quislibet
de carris aut sagmariis praedictorum monachorum

necessaria deferentibus, undecunque fiscus teloneum
exigere poterat, ullum teloneum, aut tranaticum,
aut portaticum, aut pulveraticum, aut ullum occursum,
vel ullum censum aut ullam redhibitionem
accipere audeat, sed licitum sit eis absque alicujus
illicita contrarietate, per hanc nostram auctoritatem,
homines eorum cum carris et sagmariis illorum cum
his quae deferunt, libere atque secure ubicunque
properant, ire et redire: et si aliquas moras in
quolibet loco fecerint, aut aliquid mercati fuerint
aut vendiderint, nihil ab eis prorsus (ut dictum est)
exigatur.
Data IV Nonas Septembris, anno tertio imperii
Ludovici piissimi Augusti, indictione X. Actum
Aquisgrani palatio regio in Dei nomine feliciter.

Amen.

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.