PL 103, col. 11
Collectanea in omnes B. Pauli epistolas (Sedulius Scotus), J. P. Migne
binis nominibus vocatos. Sed nec Evangelia
hunc morem renuunt: nam Matthaeus, sicut Lucas
ostendit, et Levi appellatus est. Secundum hanc
ergo consuetudinem videtur nobis et Paulus duplici
esse vocabulo: nam et hoc ipsum quod Scriptura
dicit: Saulus autem, qui et Paulus [(Act. XIII)]
, evidenter
non ei tunc primum Pauli nomen impositum
ostendit, sed veteris appellationis id fuisse designat.
Sed requirendum est hic, cur nomen suum in fronte
Epistolae posuerit. Ad quod respondendum est causa
auctoritatis apostolicae hoc esse factum: sicut enim
reges nomen suum in principiis epistolarum ponunt,
quatenus magis vereantur hi quibus ipsae epistolae
transmittuntur, ita et Paulus apostolus, quia unus
ex illis regibus fuerat de quibus Psalmographus dicit:
Dum discernit coelestis reges super eam
[(Psal.
LXVII)]
, suum nomen huic epistolae, non ignobile decus,
praefixit. In Epistola vero quae ad Hebraeos praetitulatur,
quoniam apud Hebraeorum ecclesias destructor
legis falsa suspicione habebatur, voluit tacito
nomine de figuris legis et veritate Christi reddere
rationem, ne odio nominis fronte praelati, utilitatem
excluderet lectionis. Servus Christi Jesu.
Servum autem Christi Jesu se profitens, a lege exutum
ostendit. Requiramus nunc cur servus dicatur
is qui alibi scribit: Non enim accepistis spiritum servitutis [(Gal. V)]
;
itemque in eum modum Salvator
ait: Jam non lico vos servos, sed amicos [(Joan. XV)]
.
Ergo id sive secundum illam humilitatem dictum
putemus, quam Dominus docuit dicens: Discite a
me quia mitis sum et humilis corde
[(Matth. XI)]
; neque
per hoc laeditur veritas libertatis in Paulo, dixit
enim: Nam cum liber sim ab omnibus, me servum
feci [(I Cor. IX)]
. Servit ergo Christo, non in spiritu
servitutis, sed in spiritu adoptionis, quia omni libertate
nobilior est servitus Christi; sive quasi imitator
ejus pronuntiat, qui dixerat: Ego sum in medio
vestrum, non sicut discumbens, sed sicut ministrans [(Luc. XXII)]
,
et ejus qui semetipsum exinanivit,
formam servi accipiens [(Phil. II)]
. Quid est autem servum
esse Christi, quam servum esse verbi Dei, sapientiae,
justitiae, veritatis, et omnino omnium virtutum
quae in Christo sunt. Sicut autem scientia quae
nunc datur, per speculum datur, et in aenigmate, et
prophetia, ita et caetera dona Spiritus sancti, ut libertas,
quae nunc sanctis praestatur, nondum plena
libertas est, sed velut per speculum et in aenigmate.
Et ideo sancti servos se esse dicunt, ad comparationem
illius libertatis, quae facie ad faciem tribuitur. Christi Jesu.
Ideo utrumque, id est, Christi et Jesu,
quia in utroque est Dominus. Dicendo Christi, contra
Marcionem agit, qui ipsum Dominum verum corpus
habere denegat; subjungendo Jesu Judaeorum perfidiam
redarguit, qui Jesum negant quod Deus sit.
Paulus Graece scribens Graecum nomen anteponit:
Matthaeus autem Hebraice, Hebraica nomina praetulit,
dicens: Liber generationis Jesu Christi.
Vocatus Apostolus. Jam praescientia divina ad hoc
vocatus, ut esset apostolus. Item vocatus apostolus