PL 103, col. 1385
Opuscula (Benedictus Anianensis), J. P. Migne
loco nominaretur, valde videbatur esse conveniens;
quia ex ipso est Filius, non ille ex Filio.
Tamen ut aequalitatem agnoscas, audi in Scripturis,
ubi etiam prior Filius nominatur. Joannes
evangelista ait: In principio erat Verbum, et
Verbum erat apud Deum, et Deus erat Verbum.
In Verbo itaque Filium indicavit. Et Apostolus
ad Ephesios: An nescitis quia omnis fornicator
aut immundus non habet haereditatem in regno Christi
et Dei? Ecce et hic priori loco Filius nominatur.
Et ad Galatas Paulus apostolus: Non ab hominibus,
neque per hominem, sed per Jesum Christum et
Deum Patrem. Et ad Thessalonicenses: Ipse autem
Dominus Jesus Christus et Deus Pater, quia dilexit
nos. Ad Corinthios: Secundum gratiam Domini
nostri Jesu Christi, et charitas Dei Patris, et communicatio
sancti Spiritus cum omnibus vobis. Et ipse
Dominus dicit: Ego et Pater unum sumus. Non
dixit, Pater et ego. Et alibi: Qui me videt, videt et Patrem.
Et iterum: Qui non honorificat Filium, non honorificat
Patrem, qui misit illum. Ecce quoties priori
loco Filius nominatur. Sed quia in Patre et Filio aequalitas
est, nullum praejudicium nec ante nec postea nominatus
alteri poterit exhibere; quia nulla est diversitas
ubi est aequalis in utroque divinitas. Sed ideo sic legimus
quia humana locutio aliter se non valet expedire
nisi ut cum unum dixerit, sic alterum dicat. Ecce
ut agnoscant quia ibi nihil majus minusve est, cesset
quaestio de Patre anterius nominato: quia ubi una
est substantia, una deitas, et incorporalis immensitas,
nulla est disparilitas vel diversitas aestimanda.
Ubi enim unus Deus creditur, ibi minor et major excluditur.
Nescit enim numerum unitas, gradum non
admittit aequalitas, sicut scriptum est: Non ascendes
per gradus ad altare meum. Et ideo auferat contentionem
et teneat cum catholica inseparabilem
Trinitatem sine permixtione conjunctam, sine separatione
distinctam; quia Pater et Filius et Spiritus
sanctus Deus verus, plenus, et unus est. Ipsa enim
per se ratio docet quia unus nec posteriorem recipit
nec priorem, comparationem vel separationem
nescit habere qui solus est, minor non potest esse
qui plenus est; quia perfectioni nec addi quidquam
nec minui post. Credantur ergo tres personae, sed
non tres substantiae, tres proprietates, sed non tres
potestates. Ita una sine principio sempiternitas,
sicut una sine fine majestas. Sine auctore Pater,
sine tempore Filius, sine majore Spiritus sanctus.
Nos enim catholici Dominum Deum nostrum
Jesum Christum et minorem dicimus Patri et
aequalem; minorem propter humanitatem assumtam,
quia, cum in forma Dei esset, formam servi
induere dignatus est. Aequalem vero dicimus propter
deitatis sempiternitatem, qua ex Patre parte
existens Filius consempiternus est Patri. Quare ergo
nobiscum non confitentur aequalem, cum nos illis
non negemus minorem? praesertim cum utrumque
utrique in Scripturis sanctis legimus, dicente evangelista: Propterea,
inquit, quaerebant eum interficere