PL 103, col. 1396

Opuscula (Benedictus Anianensis), J. P. Migne

Deus, qui occultorum cognitor est.
De Filio: Ab
initio, inquit, sciebat Jesus quis eum esset traditurus.
De Spiritu sancto: Cum venerit Paraclitus spiritus
veritatis, docebit vos omnem veritatem, et quae ventura
sunt annuntiabit vobis. Sicut ubique esse dicitur Pater,
ita Filius, ita et Spiritus sanctus. De Patre: Coelum et terram ego impleo, dicit Dominus.
De Filio: Ubicunque fuerint duo vel tres congregati in nomine
meo, ibi sum in medio eorum.
Et Apostolus: Qui
ascendit super coelos, ut impleret omnia. De Spiritu
sancto in Salomone: Spiritus Domini replevit orbem
terrarum et quod super orbem est. Implevit ipsum Dominum
orbis totius conditorem, sicut legimus: Jesus
autem plenus Spiritu sancto regressus est ab Jordane.
Et David: Quo ibo a Spiritu tuo? Arguit

Pater, ita Filius, et Spiritus sanctus. De Patre: Domine, ne in ira tua arguas me.
De Filio: Arguam te,
et statuam illam contra faciem tuam. De Spiritu: Cum venerit Spiritus paraclitus, ipse arguet mundum
de peccato,
et reliqua. Bonus Pater, bonus Filius, bonus
Spiritus sanctus. De Patre: Pater bone. De Filio: Ego sum pastor bonus.
De Spiritu sancto: Spiritus
tuus bonus deducet me in via recta. Sanctificat et justificat
sicut Pater, ita Filius, ita et Spiritus sanctus.
Apostolus: Sed sanctificati estis, sed justificati estis
in nomine Domini nostri Jesu Christi et in Spiritu
Dei nostri. Sanctus dicitur Pater, sanctus dicitur
Filius, sanctus et Spiritus sanctus. De Patre in Levitico: Sancti estote, quoniam ego sanctus sum.
De
Filio in Evangelio: Quod nascetur ex te sanctum vocabitur
Filius Dei.
Item ibi: Scimus quia sis sanctus
Dei: De Spiritu sancto in Salomone: Sanctus
enim Spiritus disciplinae effugiet fictum. Fortis Pater,
fortis Filius, fortis et Spiritus sanctus. De Patre: Deus fortis et patiens.
De Filio in Isaia: Et
vocabitur nomen ejus Deus fortis. De Spiritu in Salomone: Spiritus fortitudinis munus ejus.
Operatur
Pater, operatur Filius, hoc et Spiritus sanctus. De
Patre ad Philippenses: Deus enim, qui operatur in
vobis et velle. De Filio in Evangelio: Me oportet operari
opera ejus qui misit me. De Spiritu sancto ad
Corinthios: Haec autem omnia operatur unus atque
idem Spiritus, dividens singulis prout vult. Virtus
Pater, virtus Filius, virtus et Spiritus sanctus. De
Patre Apostolus: Virtus enim Dei est in salute omni
credenti.
De Filio Apostolus: Libenter gloriabor in
infirmitatibus meis, ut inhabitet in me virtus Christi.
De Spiritu sancto ad Thessalonicenses: Evangelium
nostrum non fuit apud vos in verbo tantum, sed in
virtute Spiritus sancti. Fons Pater, fons Filius, fons
et Spiritus sanctus. De Patre Jeremias: Dereliquerunt
me fontem, aquae vivae. De Filio in Salomone: Fons sapientiae verbum Dei.
De Spiritu sancto Isaias: Ecce nomen Domini post multum tempus veniens ardens,
in ira indignationis vorabit gens, et Spiritus ejus
ut fons aquae vallem trahens.
Charitas Pater, charitas
Filius, charitas et Spiritus sanctus. De Patre in
epistola Joannis: Deus charitas est. De Filio Apostolus
ad Corinthios: Charitas enim Christi urget

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.