PL 103, col. 1405
Opuscula (Benedictus Anianensis), J. P. Migne
regis nostri Ipse autem dixit assumptio nostra.........
refugium istud factus est nobis, quia Verbum caro
factum est, fiendo quod non erat, non amittendo
quod erat, fiendo Deus homo ex proprietatis essentia
unigenitus Filius Dei nostra assumptio et refugium,
ut ex hac plenitudine gratiae fierent homines Filii
Dei adoptione. Ille, quia prius quam montes fierent
et formaretur terra et orbis, a saeculo et in saeculum
Deus est, et ex tempore homo factus, assumptio et
refugium nostrum est; illi, quia Ego dixi, ait, dii
estis et filii Excelsi omnes, quotquot crediderunt in
eum, dedit eis potestatem filios Dei fieri. Proinde
universos admonet Apostolus dicens: Videte ne quis
vos decipiat per philosophiam et inanem fallaciam secundum
traditionem hominum et non secundum Christum:
quia in ipso habitat omnis plenitudo divinitatis
corporaliter, et estis in illo repleti.
Non dixit spiritaliter,
sed corporaliter, ut veram intelligamus substantiam
carnis, ubi est plenitudo divinitatis, habitatio
corporalis: qua utique etiam tota repletur Ecclesia,
quae inhaerens capiti corpus est Christi; propter
quod Domini assumptio nostra, et sancti Israel
regis nostri, ut qui habitat in adjutorio Altissimi,
in protectione hac Domini commoretur: videlicet
ut vera fidei confessione dicat Domino: Susceptor
meus es tu et refugium meum, Deus meus. Non
nuncupativus Deus, non adoptivus et falsus, sed
secundum odnie assumptio nostra et sancti Israel
regis nostri, susceptor et refugium Deus est noster,
secundum id quod Deus est, essentialis secundum
quod nomen est ejus, ita et laus ejus, dicente
Propheta: Secundum nomen tuum, Deus, sic et laus
tua in fines terrae. Nam et ipse Deus meus et salutaris
meus, susceptor meus, non movebor amplius,
quia ipse Deus meus et salvator meus, adjutor meus,
non emigrabo. In Deo ergo salutari meo gloria mea
Deus auxilii mei et spes mea in Deo est, qui vere
Deus est ex duabus substantiis unigenitus Dei Jesus
Christus Filius Dei, a quo non movebor dubietate, non
emigrabo alterius ad culturam, quoniam Deum
nescio alium praeter eum. Ipse qui est Deus, et non
aestimabitur alius ad illum.
Sane quia idem Deus salutaris susceptor meus,
quem virgo concepit et peperit, Emanuhel, quod
interpretatum dicitur Nobiscum Deus, ut sit Dominus
virtutum nobiscum susceptor noster Deus Jacob,
hortatur dicens: Vacate et videte quoniam ego
sum Deus, Deus inquam cui etiam cadenti morte
carnis prophetice canitur: Surge, Deus, judica terram,
quoniam tu haereditabis in omnibus gentibus,
quicq. ascendit Deus in jubilatione et Dominus in
voce tubae; secundum quod et dicit: Psallite Deo
qui ascendit super coelum coeli ad orientem. Propter
quod inquit Psalmista: Psallite Deo nostro, psallite
regi nostro, quoniam rex omnis terrae, Deus, psallite
sapienter.
Non ergo insipide, sed . . . . . . . . rex omnis
terrae Deus, qui descendit et ascendit mediator Dei
et hominum homo Christus Jesus, regnavit Deus