PL 103, col. 275

Expositiuncula (Sedulius Scotus), J. P. Migne

ad actum evangelicum a Domino fuit vocatus. In
quo et modus seu qualitas ejusdem facti latenter insinuatur:
quomodo enim vel qualiter, nisi ordinate
vel veraciter, nisique sapienter suum Evangelium
conscripserit, qui a vero Deo, in quo sunt
omnes thesauri sapientiae et scientiae absconditi,
vocatus atque electus fuit? Porro principalis materia
conscribendi Evangelii ostenditur, cum subinfertur:
« duorum patrum in generatione Christi principia
praesumens. » Non enim ab alia materia, nisi a Salvatoris
genealogia, exordium Evangelii sumendum
esse censuit: ut dum Christum filium et duorum
id est, David et Abraham, originaliter ostenderet,
ipsum esse intimaret qui utrisque patribus quondam
promissus fuerat. Abrahae quidem, ut: In semine

tuo benedicentur omnes tribus terrae. David vero: De fructu ventris tui ponam super sedem tuam.
Ac ne quis dubitaret quanti meriti sint illi duo patres,
quorum principia Matthaeus in genealogia
Christi praesumpsit, continuo exponit cum subdit:
« unius, cujus prima circumcisio in carne; alterius,
cujus secundum cor electio fuit. » Ex praecedentibus,
id est ab eo quod est principia, per syllemsim,
principium assumendum est, atque ἁπὸ κοινοῦ participium,
quod est praesumens, repetendum est, ut
sit sensus: unius, cujus prima circumcisio in
carne, principium praesumens, alterius, cujus
secundum cor electio fuit, principium praesumens.
Ob quam vero causam Matthaeus Abraham et David

in genealogia Salvatoris principaliter poneret,
ostendit subdens « et ex utrisque patribus Christus. »
Siquidem Christus ex utroque patre, id est
Abraham et David, secundum carnem exortus
est. Oportebat enim ut Salvator noster, qui spiritualis
circumcisionis auctor existit, cujus fidei
dono nos ab omnibus peccatis circumcidimus, ex
Abraham, cujus prima circumcisio per fidem in
carne fuit, secundum carnem originem duceret.
Et quomodo Deus de Deo natus est secundum divinitatem,
ita et rex filiusque Dei ex David rege,
cujus secundum cor electio fuit, nasceretur secundum
carnem. Quot autem generationibus genealogia
Christi in multis patribus contexitur, protinus
enumerat subdens: « sicque quaternario denario

numero triformiter posito; » et reliqua usque:
« generationem. » Facile est quod proloquitur. Nam
sic, id est tantum duobus patribus Abraham et David
in fronte genealogiae antepositis, ter XIV, id est
XLII, generationes in Dominica genealogia continentur.
Atque in ipsa serie triplex ordo dignoscitur.
Primus XIV generationes ab Abraham usque
ad David. Secundus XIV generationes a David usque
ad transmigrationem Babylonis. Postremus a
transmigratione Babylonis usque ad Christum. Sed
hunc numerum ac temporis ordinem non sine certi
mysterii ratione Matthaeus in Christi genealogia
digessit, unde subditur, « ut et numero satisfaceret,
et tempori. » Numero satisfecit, dum ter XIV

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.