PL 103, col. 277

Expositiuncula (Sedulius Scotus), J. P. Migne

ipse prius publicanus, dehinc vocatus atque electus
sit apostolus: nec non et ordo in genealogia Salvatoris
cernitur, cum ab Abraham usque ad David
atque a David in transmigrationis tempus, dehinc
usque ad Christum, ordinata genealogiae series percurrit.
Numerus in ter replicatur, id est in XLII
generationibus elucescit. Dispositio, quae significantius
ratio nominatur, abdita et occulta causa
ipsius temporis vel ordinis seu numeri intelligitur.
Nam cum subtiliter discutitur cur a tempore Abraham
usque ad David, dehinc a David ad transmigrationem,
atque a transmigratione usque ad Christum,
tempus et ordo ac numerus XLII generationum,
in genealogia Salvatoris causa mysterii disponitur,
hoc solum dispositio vel ratio nominatur.

Quae prorsus omnia supradicta omnibus veritatis
amatoribus ad cognoscendum dicit esse necessaria.
Quod autem fidei necessarium est, Deus Christus
est, ac si dicat: Si omnia supradicta de Christo
cognoscimus, necessarium est ut ea per fidem firmiter
credamus. Quod est autem quod credere debeamus?
Illud profecto quod Deus Christus est, id
est, quod unigenitus Filius, qui verus et aeternus
Deus est secundum divinitatem, idem quoque Christus,
id est, unctus sit oleo laetitiae prae participibus
suis secundum susceptam humanitatem. Nam hoc
totum negotium in genealogia Christi Matthaeus
ostendit. Quomodo autem qui verus Deus est secundum
divinitatem, Christus homo sit secundum
carnem, continuo explanat subdens: « qui factus

est ex muliere, » et reliqua usque: « in cruce fixit. »
Nam qui omnium factor est secundum divinitatem,
ipse homo factus est secundum nostrae fragilitatis
participationem. Sed caeteri homines ex utroque
sexu fiunt; ipse vero, qui supra homines verus
Deus est, non ex virili semine, sed de superna
Spiritus Dei gratia conceptus ex muliere verus homo
est factus. Et qui suae divinitatis excellentia,
summa lex supra legem est, sub lege Mosaica factus
est. Ideoque quasi legi subditus octavo die circumcisus
est. Et quia ex muliere eum dicit esse factum,
ne ulla nuptialis copula in hoc cogitetur,
ipsum ex virgine Maria natum esse consequenter
asserit. Qui dum secundum divinitatem impassibilis
et immortalis existat, tamen ut nos ab aeternae

mortis passione et cruciatu eriperet, passus in
carne, spontaneam pro nobis mortem susceperat,
omnia nostra et originalia et propria peccata
in cruce figens.
Sed audisti passum in carne, audi quoque victoriam
triumphantis gloriamque ab inferis resurgentis.
Nam sequitur: « ut triumphans ea in semetipso, »
et reliqua usque « in filiis. » Omnia, inquit, in cruce
fixit, ut triumpharet ea, scilicet peccata peccatorumque
tormenta, ipsaque daemonia vincens. Tunc
enim triumphator factus est, cum post passionem
suam et mortem ad inferos descendens, ipsum
qui habebat mortis imperium sua morte detraxit,
atque captivam captivitatem ad superos secum

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.