PL 103, col. 280

Expositiuncula (Sedulius Scotus), J. P. Migne · Explanatiuncula (Sedulius Scotus), J. P. Migne

composuimus. Prima causa est ut nos factae, id est,
cujuslibet gestae rei, et in Evangelio per Matthaeum
narratae, fidem, hoc est, simplicem veritatem rerum
gestarum, brevi sermone a genealogia Salvatoris
usque ad ejusdem triumphum resurrectionis, summatim
hoc argumento monstraremus. Secunda causa
est ut illud non taceremus, sed potius lectores hoc
argumento admoneremus, quod in omnibus quae in
Evangelio de dictis et factis Dominicis narrantur,
operantis Dei mirabilis dispositio a piis quibusdam
Deumque desiderantibus diligenter intelligenda sit.
Nam in argumentis utrumque necessarium est ut
et fides rei dubiae efficiatur, et certa rerum intelligentia
monstretur, quia fidei rerum gestarum intelligentia
necessaria est: non enim sufficit credere,

nisi etiam intelligatur quod creditur.
Explicit in argumentum secundum Matthaeum.

interpretatur. « Dei et Petri in baptismate filius
atque in divino sermone discipulus. » Ob hoc excelsus
merito et evangelista fieri promeruit, quia divina
praestante gratia prius baptismate in Christo renatus,
in divina sapientia instructus est. Sic autem
distinguendum est, ut primo pronuntietur « Marcus
evangelista, » ac deinde subinferatur: « Dei et Petri
in baptismate filius. » Marcus filius Dei est in baptismate,
quia baptismatis fonte in Deo renatus, per
adoptionis gratiam Filius Dei efficitur. Filius Petri
in baptismate esse dicitur, quia ab ipso baptizatus

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.