PL 103, col. 316

De rectoribus Christianis (Sedulius Scotus), J. P. Migne

Infecta mens veneno.
Misceatur ergo menti,
Flagransque odore pacis
Dux fiat, ac serenus
Grato nitente vultu.
Nec judicans sit ante
Quam veritas patescat.
Nam notione nocte
Cor splendet ut lucerna.
CAP. XIV.
Sed dum boni rectores fastum superbiae tyrannidis
in adversariis debellare student, non in se nec
in suorum fortitudine, sed in Altissimi virtute et
gratia totam confidentiam stabilire debent, quia
ipse est solus et potens protector omnium in ipso

fiducialiter sperantium. Unde per Psalmistam dicitur: Bonum est sperare in Domino, quam sperare in
principibus
[(Psal. CXVII, 9)]
; bonum est confidere in
Domino, quam confidere in homine [(Ibid. V. 8)]
. Et
alibi: Nolite confidere in principibus neque in filiis
hominum, in quibus non est salus. Exiet spiritus ejus
et revertetur in terram suam. Et reliqua [(Psal. CXLV,
3, 4)] . Cui etiam Jeremias concinit dicens: Domine,
omnes qui te derelinquunt, confundentur; recedentes
a te, in terra scribentur; quoniam dereliquerunt venam
aquarum viventium Dominum [(Jerem. XVII, 13)]
. Maledictus homo qui confidit in homine, et ponit carnem
brachium suum, et a Domino recedit cor ejus.
Et reliqua [(Ibid., V. 5)] . Nullus ergo debet confidere
in homine, aut praesumere quod nullus ei possit resistere.

Praesumebat et silurus piscis quod hamum
sibi nemo jaceret, nemo tenderet retia; et si incidisset,
omnia disrumperet, et tamen fuscinam non
evasit. Quod si quis singulari fortitudine excellens
ob hoc singulos non timeat, idem multos necesse est
ut caveat. Nam qui ab uno vinci non potest, interdum
a multis vincitur. Elephas grandis est, et occiditur;
leo fortis est, tigris fortis est, et occiditur.
Prudentis autem rectoris est etiam metuere vel praecavere
inferiores, cum saepe ab inferioribus superiores
superentur. Quam immanis est crocodilus et
dentibus atque unguibus intolerabilis! qui tamen ab
enideo bestiola ventre perimitur. Monoceron elephantem
cornu perforat. Formidabilis elephantus murem
timet. Leo rex ferarum exiguo scorpionis aculeo

occiditur. Nemo itaque in suis viribus temere
praesumat.
Sed ne quis in suorum fortitudine ac numerositate

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.