PL 103, col. 330
De rectoribus Christianis (Sedulius Scotus), J. P. Migne
servitutem congruam regi orthodoxo de rebus quae
supersunt exhibeant; ut primo ordine fiat quod ad
divinum, et in sequenti quod ad humanum pertinet
obsequium. Nam si provida solertia erga carnales
milites cura sit exhibenda, quatenus eis cuncta necessaria
erogentur impendia; et qui plus in bellicis
tumultibus laborant, et ad profectum rei publicae
devotiores et fortiores, atque utiliores fiunt, plus
mercedis et honoris accipiunt; quanto magis providendum
de spiritualibus Christi militibus, quorum
sanctis laboribus et orationibus ipsa res publica servatur
incolumis et illaesa? Hostes quoque visibiles
et invisibiles superantur, copia rerum temporalium
cum prosperitatis eventu cumulatur. Sancti angeli
in adjutorium populo invitantur, serenitas pacis
redditur, imperium amplificatur. Postremo regia
dignitas et honorificentia diu atque feliciter potestate
extenditur, ac filii filiorum in apice regni nobilitantur.
Orthodoxus ac beatus ille rector eminet
Qui Dei timore mactus atque amore fervidus
Anteponit illa semper aulicis negotiis
Christiana quis ubique crescit alma gloria.
Qui pio tenore servat omne privilegium,
Unde regis candidata sponsa Christi gaudeat.
Qui lupos rapaces arcet aequitate regia,
Christiana ne premantur improbis ovilia.
Ipse zelotes et instat ardens more fulminis,
Emicans et ultor ensis insequendo reprobos.
Auribus modestis ille verba temnit aurea,
Ne mel ore suggerentis det venena toxica.
Nam colax in ore gestat arte verba mellea,
Cordis ac sinu retentat intus felle machinas.
His homunculis resistat Christianus arbiter.
Scita legum mos et ordo patriaeque regulae,
Ac Dei colat ministros sanctitate fulgidos,
Qui Deo placere norunt ore, corde, moribus.
His precantibus beatis res beata publica
Omnibus bonis abundat, sicut arva fructibus.
Principis honor thronizat, ac tropaea buccinant
Laeta pax ubique regnat quieta gaudia.
CAPUT XX.
Has autem paucas de multis, divinas et humanas
historias percurrens, vestrae, domine rex, excellentiae
commonitorias obtuli litteras, vestro amore ad hoc
opusculum instigatus, sciens me debitorem esse vestrae
celsitudinis obsequio; utile fore perpendens, si
quae sparsim in divinis et humanis eloquiis de quibusdam
malis regibus sive principibus leguntur, in
unum breviter deflorarem opusculum; unde possit
vestrum delectari ingenium, et nostrae devotionis
erga vestrae claritudinem intelligentiae manifestari
benivolum queat obsequium. Sic et apes ex diversis
floribus mella in utilitatem dominorum transitura
colligunt, quibus gratissimos favos artificiosa dispositione
componunt.
Hos itaque apices velut enchiridion vestri sagacitas
ingenii saepius transcurrendo perlegat, quatenus
facilius animadvertere possit quanta mala malis, et