PL 103, col. 359
Vita (Ardo sive Smaragdus), J. P. Migne
ad vomitum in calle salutis positum retrahebant pedem.
Quorum instabilem vir Dei intuens fidem,
turbatus ad proprium voluit redire coenobium. Qua
de causa consulendum praefatum adiit virum: cui
cum velle suum narrasset, increpavit eum ille dicens,
sibi esse ostensum coelitus, lucernam illum
datum hominibus. Quapropter coeptum constanter
oporteret implere bonum; fraude hoc antiqui fieri
hostis, qui semper invidens bonis infestus est actibus,
cui assensus praebendus est nunquam, sicque
ejus consilio adminiculatus intrepide aggressus est,
quod ardenti perficere optabat animo, non super
alienum fundamentum aedificans, sed novo opere
construere domos coepit, ignotamque salutis pandere
curabat viam.
12.
Igitur venerabilis vir Benedictus cum paucis
sibi aggregatis fratribus, qui ejus comperta opinione
ad eum confluxerant, in jam memoratum locum
coepit florere in religione pia, et coeleste iter volentibus
pandere gratis, propriis laborare manibus: et
ne aliis praedicans ipse reprobus inveniretur, quae
sequenda monebat, prior implere curabat. Non enim
perterritus inopia coeptum deseruit opus; sed, ut
ait Apostolus, in fame, et siti, in frigore et nuditate [(II Cor. XI, 27)]
positus hortabatur inconcusso subjectos
persistere corde, docens arctam et angustam
viam esse quae ducit ad vitam, et non esse condignas
passiones hujus temporis ad futuram gloriam,
quae revelanda est sanctis. Quo documento roborati,
majoribus se atteri optabant laboribus. Nulla eis
tunc erat possessio, non vineae, non pecora, non
equi; unus tantum erat asellus, cujus solamine cum
alicubi pergendum esset, vicissim fratrum arcebatur
defectio. Vinum tantum diebus Dominicis solemnibusque
percipiebant. Pellebatur aliquoties eorum
esuries lacte delato a vicinis mulieribus: quoniam
ariditate tabuerant corpora eorum, solo viventes
pane et aqua. Quapropter ut pigrum depellerent
frigus, lectaria utebantur, cum in vigiliis
divinis assisterent. Erant quippe pauperes rebus,
praedivites meritis; et quo eorum atterebantur inopia
corpora, eo magis saginabantur virtutibus animae.
Aestuabant siquidem amore coelesti, solaeque lacrymae
illis in angustia ferebant solamen. Quorum invictam
fraternam unitatem hostis cernens antiquus
hac eam scindere arte molitur.
13.
Unum eis erat circa molinum, in quo quae
habere poterant molebant cibaria. Instigatus autem
maligni cogitationibus quadam eis nocte hospes advenit,
quem juxta posse refectum in strato aselli
collocant. At ille male vigil quiescentibus illis surrexit,
et secum in quo jacuerat perferens, situlamque