PL 103, col. 380
Vita (Ardo sive Smaragdus), J. P. Migne
multorum consuetudo. Siquidem nonnullis usque
ad talos cucullae pendebant. Quam ob rem vir Dei
uniformem cunctis tenendum monachis instituit modum,
ut non amplius a duobus cubitis excederet
mensura, vel usque ad genua pertingere posset. Concessit
etiam necessitatis causa, propter quam Regula
jubet, duas scilicet stamineas, et femoralia,
pelliceas quoque et tegumenta eorum, cappas duas;
et quaecunque necessaria prospexit, ut omnem amputaret
occasionis ambagem, tribuit et concessit.
53.
Ostendit quoque per scripturam imperatori
rationem de his quae jubet Regula, sed certis ex causis
intacta remanent; et de his quae illa prorsus
reticuit, sed utiliter supplentur. Omne quippe desiderium
suum in observationem Regulae converterat,
suumque hoc permaxime erat studium, et nihil
intellectui ejus excederet. Quam ob causam quos peritos
esse compererat, attente sciscitabatur circa
longeque positos, eos etiam qui istis in partibus ad
montem Casinum accederent, veluti qui non audita
solummodo, sed visa perciperent. Ob quam dilectionem
intelligentiae cum quislibet ei aliquid novi
panderet, mox humiliter suscipiens summa reverentia
aiebat, necdum se posse occultos sensus Regulae
nosse: et cum cunctis non dicam tironibus,
sed ipsis sapientibus ipse eam elucidaverit, nova et
inaudita se non tantum a peritis, verum etiam a simplicioribus
reperire fatebatur. Fecit denique librum
ex Regulis diversorum Patrum collectum, ita ut
prior beati Benedicti Regula cunctis esset, quem
omni tempore ad collectam matutinam legere jussit.
Ex quo rursus ut ostenderet contentiosis nulla frivola
cassaque a beato Benedicto edita fore, sed suam ex
aliorum fultam esse Regulam; alium collectis Regularum
sententiis composuit librum, cui nomen
Concordia Regularum dedit, ita duntaxat ut beati
Benedicti praecederet sententia, ei vero rationabiliter
convenientes jungerentur deinceps. Alium nihilominus
ex sanctorum doctorum homiliis, quae in
exhortationem monachorum sunt prolatae, conjunxit
librum, eumque omni tempore in vespertinis collectis
legere jussit.
54.
Cernens quoque nonnullos totis nisibus anhelare
in acquirenda monachorum coenobia, eaque
non tantum ut precibus obtineant, verum etiam