PL 103, col. 707

De regulis (Benedictus Anianensis), J. P. Migne

sed etiam discipulorum ejus Orsiesii et
Theodori, angelo quidem revelante. A tribus enim
illis Patribus conscripta est, ut notum est ex praefatione
sancti Hieronymi ad eamdem Regulam, et
principio ejusdem regulae apud Gazaeum. Nec obstat
quod appelletur vulgo Regula Pachomii: nam praecipui
Patris ac magistri nomen retinere potuit. Pachomii meminit idem Hieronymus in epitaphio Marcellae
ad Principiam: « Vitam beati Antonii adhuc
tunc viventis, monasteriorumque in Thebaide Pachumii
et virginum et viduarum didicit disciplinam. »
De eo et ejus Regula agit Sozomenus, lib. III, cap.
13; Gennadius in Catalogo, et Palladius in Lausiaca,
cap. de Tabennesiotis. Ejus Vita ampla satis habetur
in Vitis Patrum. Floruit sub Constantino Magno.
De eo agit Menologium Graecorum 15 Maii. Ejus Regula
exstat excusa, centum supra viginti octo articulos
complectens. Quae tamen non est integra: nam
in hoc Concordiae libro citantur multi articuli qui
in ea non exstant, aliusque articulorum ordo in Concordia

videtur quam in edita Regula.
Regula Orsiesii habetur excusa tom. IV Bibliothecae
Patrum, ubi liber inscribitur, Regulae de institutis
monasticis. Fuit sancti Pachomii discipulus, ut multis
locis ejusdem Regulae videre est, in quibus sanctum
Pachomium Patrem suum appellat. De eo agit
Gennadius in Catalogo, ubi eum vocat « collegam
Pachumii et Theodori. » Graeci auctores mentionem
faciunt; Socrates lib. IV, cap. 14; Sozomenus, cap.
citato; Palladius in Lausiaca, cap. 8, a quibus appellatur Ἀρσίσιος
apud Socratem legitur Ἀρσήνιος,
male: nam Socrates agit de illis Patribus qui tempore
sancti Antonii floruerunt sub Constantino Magno
et Constantio, cum Arsenius sub Arcadio et
Honorio vixerit. Constanter tamen appellatur a Latinis
Orsiesius, sive Orsiesis, tum in ejus opere
edito, tum apud sanctum Hieronymum, tum apud
Gennadium supra citatos, atque etiam in ms. cod.
nostrae Concordiae. Quare non assentior cuidam viro

docto qui apud sanctum Hieronymum legendum
putat Arsesii, non Orsiesii. In Vita sancti Pachomii,
quae est in Vitis Patrum veteris editionis, male
appellatur Orsenius.
Regula Orientalis affinis est Regulae sancti Pachomii:
ita ut saepe eadem verba proferat, ut notavimus
in nostris observationibus: quis sit illius auctor,
ignoratur.
Regula Macarii duplex est: una quae non solius
Macarii est, sed Serapionis, Macarii Paphnutii, alterius
Macarii abbatis et aliorum. Duas vidi mss., alteram
bibliothecae Floriacensis, quae hunc titulum
profert: Incipit Regula monasteriorum vel Deum timentium
discipulorum, id est, Serapionis, Machari,
Pacnuti, et alterius Machari. In fine vero Regulae
haec verba habentur: Explicit regula Patrum abbatum
triginta octo. Alteram bibliothecae Corbeiensis,
cui hic titulus praefigitur: Incipit regula sanctorum
Patrum Serapionis Machari Paunuthi et alii Machari.

Ita legitur in mss., sed utrobique legendum, Macarii,
Paphnutii. Hi autem codices sunt dissimiles
quoad verba duntaxat, nam saepissime codex Corbeiensis
non modo mutat, sed etiam auget verba, et
quodammodo paraphrastice se gerit: at Floriacensis
non item, sed convenit cum iis quae in hoc Concordiae
codice citantur. Corbeiensis quatuor duntaxat capita
complectitur, eaque majora: at Floriacensis octo,
sed angustiora. Auctores vero hujus Regulae praenominati
videntur esse duo celebres illi Macarii, quorum
alter Aegyptius, alter Alexandrinus dicitur: de
quibus agunt fere omnes auctores supra citati. Serapion,
qui prope Arsenoitem circiter decem millibus
monachis praefuit in Aegypto, de quo Sozomenus
lib. VI, cap. 28. Paphnutius abbas monasterii in
Thebaide, et anachoreta ultimae solitudinis in regionibus
Heracleos, de quo in Vitis Patrum. De eo etiam
agunt Cassianus, coll. 3, Palladius in Lausiaca, cap.

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.