PL 103, col. 714
De regulis (Benedictus Anianensis), J. P. Migne
tenentem disciplinam. » Sed puto hos Vigilios esse
distinguendos. Nam hic Gennadii Vigilius aperto et
breviato sermone Regulam scripsit, at hic Magister
seu Vigilius Trithemii longo, obscuro atque perplexo,
cum vix Latine loqui possit. Vigilius Gennadii vixit
circa annum Domini 440, ante tempora Gennadii,
at Vigilius Trithemii vixit post sanctum Benedictum;
nam multa a sancto Benedicto, ut dixi, emendicat,
quae a reliquo ejus sermone rudi et scabro
longe discrepant. Vixisse videtur circa tempora
Clodovaei secundi, Francorum regis, non multo post
sanctum Gregorium Magnum, quia utitur vocabulo majoris domus,
quod tunc maxime erat in usu. Gallus
fuit, aut certe aliquandiu in Gallia vixit, quia
phrasis illius Gallicum idiotismum sapit, et quaedam
vocabula habet a Gallis usitata. Suspicarer esse
sanctum Benedictum Biscopium Anglum; sed amplius
quaerendum est.
Regula cujusdam duplex est. Quae prior citatur,
est mihi prorsus incognita quoad auctorem illiusque
tempus quo scripta sit. Altera, quae secunda post
illam citatur, est veluti quaedam Regulae sancti Benedicti
paraphrasis. Illius auctor appellatur a Trithemio,
libro et cap. citatis, servus Dei. Nam ibi citat quaedam
ex Regula servi Dei, quae habentur in hac secunda
Regula cujusdam, in cap. 42 Concordiae, ut
ibidem notavimus. Haec Regula ad usum sanctimonialium
scripta est, ut liquet ex eodem Trithemio;
ita ut existimem ejusmodi Regulam nihil aliud esse
quam Regulam sancti Benedicti ad usum sanctimonialium
accommodatam, etsi nostrae Concordiae auctor
pro suo more femininum genus in masculinum mutaverit.
Cum autem multi fuerint nomine servi Dei
nuncupati, quis illorum hujus Regulae scriptor fuerit
non constat: videtur tamen non multo post sancti
Gregorii Magni tempora vixisse. Citantur insuper
capitulum unicum ex Jona abbate de Vita sanctae
Burgundoforae, unum ex divo Gregorio Nazianzeno,
unum ex Cassiodoro in psalmos, quaedam etiam ex
divo Hieronymo, divo Augustino et Beda, et quaedam
capitula Caesariae, de qua dicetur suo loco.
Citatur praeterea caput unicum ex sancto Valerio
de generibus monachorum. Hic Valerius natione fuit
Hispanus, civitate Asturicensis [(ut ipse scripsit in
sua Vita, quam refert Prudentius Sandovaldus prima
parte fundationis monasteriorum, n. 3)] . Appetiit
monachatum in monasterio sancti Fructuosi Complutico;
sed quibusdam de causis, quas non profert,
a proposito deterritus secessit in montem Vergidum,
in solitudinem juxta castrum sancti Petri. Varie
exagitatus saepe mutare sedes coactus est. Tandem
per multas tempestates viginti annis varie tentatus
et vexatus conquievit in oratorio sancti Petri, aedificato
olim a sancto Fructuoso in solitudine Vergidi.
Sed quia litteratus erat, Isidorus episcopus Asturicensis
eum inde abstractum Toletum secum ducere
voluit invitum; quod tamen morte interveniente episcopi
minime perfectum est. Varia opuscula composuit.
Floruit circa annum Domini 675. Quod autem
dicta sancti Valerii a nostro auctore citata sint hujus
Valerii, ex illius verbis clarum est: « Et cum in
ista ultimae extremitatis occiduae partis confinia rara
videlicet et exigua pullularent sacrae religionis crepundia. »
Quae verba homini Hispano eoque Asturicensi
plane conveniunt.