PL 103, col. 716

Item praefatio (Benedictus Anianensis), J. P. Migne · Praefatio (Benedictus Anianensis), J. P. Migne

Verba Tonantis. Et exsurgit post denique fulgens

rivulo cupiens ostendere nomen; sed dilectionis
affectu, animae meae omniumque legere cupientium
salutis augmento a me esse coeptum. Qua de re testem
invoco non mei solummodo, sed omnium cordium
cognitorem: quoniam ipse novit me non tumoris,
sed charitatis causa hoc opus egisse. Quem
totis viribus sedulo deprecor, ut, qui se daturum
pro calice aquae frigidae mercedem promisit, meorum
saltem pro hoc exiguo opere remissionem tribuat
omnium peccatorum. Vos vero omnes, qui
hunc audituri, lecturique estis librum, supplex
exoro ut dum ex vobis spiritalia sumpseritis mella,
pro meis reatibus Domino non dedignemini fundere
precem: quatenus, dum vobis propriis laboribus
merces largietur aeterna, meorum vel mihi vestro

suffragio detur remissio peccatorum. Sumite ergo
gratanter a nobis utilem vobis contractum libellum.
Siquidem invictam robustis condidimus turrem,
eamque praeclaris munivimus armis; invalidis vero
multigenis ex floribus nectare assumpto lucidum
depinximus favum.
Explicit praefatio.

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.