PL 104, col. 1089

Diplomata ecclesiastica (Ludovicus Pius), J. P. Migne

Christi, Ludovicus, divina ordinante clementia, imperator
Augustus.
Constat nos, divina ordinante gratia, caeteris mortalibus
supereminere: unde oportet ut cujus praecellimus
munere studeamus modis omnibus ecclesiasticis
rebus opem ferre. Idcirco notum fieri volumus
omnibus fidelibus nostris, praesentibus scilicet et
futuris, seu successoribus nostris fidelibus sanctae
Dei Ecclesiae, quia placuit nobis pro mercedis nostrae
augmento, et aeternae remunerationis fructu, quamdam
villam quae est in territorio Magalonensi,
cujus vocabulum est Villanova, sicut eam Robertus
comes in beneficium habuit, ecclesiae S. Petri Magalonensis,
ubi, Deo auctore, Argerimus praeest, quia
constat eam ex praedictis rebus fuisse, cum omni

integritate reddere, ita duntaxat ut quidquid rectores
ac ministri praedictae sedis deinceps pro opportunitate
ipsius ecclesiae de eadem villa vel de iis
quae ad eam moderno tempore pertinent, facere
voluerint, libero potiantur arbitrio ad haec facienda.
Et ideo omnibus praecipimus, ac per has litteras
statuimus, ut nullus quilibet fidelium nostrorum,
tam praesentium quam futurorum, praedictam villam
cum omnibus ad se pertinentibus de praedicta sede
abstrahere, aut aliquid imminuere, aut injustam
interpellationem ingerere praesumat; sed, sicut a nobis
injunctum est, et per hanc nostram auctoritatem
praedictae ecclesiae confirmatum, ita perpetuo permaneat.
Et ut haec auctoritas firmiter habeatur, et
per futura tempora melius conservetur, de annulo

nostro subter jussimus sigillari.
Signum Ludovici serenissimi imperatoris.
Durandus diaconus ad vicem Helisachar recognovit.
Datum Idibus Martii, anno, Christo propitio, 6
imperii domni Ludovici excellentissimi Augusti,
indictione 12. Actum Aquisgrani palatio regio in Dei
nomine feliciter. Amen.
LXXXIV. PRO MONASTERIO DEENSI. [( Anno 819.)] [Apud D. Bouquet., ibid., pag. 516, ex Chifflet. in prob. ad Hist. abb. Trenorcensis, pag. 191.]
In nomine Domini Dei et Salvatoris nostri Jesu
Christi, Ludovicus divina ordinante providentia

imperator Augustus.
Notum sit omnium fidelium nostrorum, praesentium
scilicet et futurorum sagacitati, qualiter vir
venerabilis Arnulfus abbas ex monasterio sancti
Filiberti, quod est situm in insula quae dicitur Heri,
propter incursiones barbarorum qui frequenter ipsum
monasterium depopulantur, foras in pago qui dicitur
Erbadellicus( Herbauge ), in loco cujus vocabulum est
Deas, per nostrum consensum atque adjutorium,
novum monasterium aedificasse, et ob commoditatem
ejusdem monasterii, et congregationis ibidem degentis,
ex fluvio qui dicitur Bedonia ( la Bologne ), aquam
ibi velle perducere; obsecrans clementiam excellentiae

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.