PL 104, col. 1091
Diplomata ecclesiastica (Ludovicus Pius), J. P. Migne
in honore Domini Dei et Salvatoris nostri Jesu Christi
construxerunt, et ut Dado juxta divinitus sibi collatum
desiderium remotiorem adhuc locum, qui dicitur
Grande Vabrum, sicut et fecit, peteret, et ut Medraldus
abbas fieret, et ut ipsa congregatio regularis,
juxta quod eis facultas et intellectus a Domino tribuebatur,
existeret, communi voluntate actum est. His
vero ita patratis, contigit eamdem congregationem
in nostra propria speciali defensione atque tuitione
devenire. Nam nos, ut plenitus sub regula sancti
Benedicti Domino militarent, et per bonorum monachorum
consultum et per nostram creberrimam admonitionem
efficere Domino opitulante studuimus;
et ad proprias eorum necessitates fulciendas de
rebus nostris quiddam ibidem delegavimus, ecclesiam
videlicet de Cermangis, et ecclesiam quae nominatur
Campus Hiacus, et ecclesiam Sancti Christophori
in Montiniaco constructam, cum omni integritate
earum. Simili modo et ecclesiam de Garcanga
cum curte de Gammaleria. Iterum alteram ecclesiam
ad portum Acri sub honore sancti Saturnini constructam,
cum omnibus appendiciis earum. Necnon
similiter contulimus ibidem ecclesiam Sancti Salvatoris
in Cicerniaco, et alias duas ecclesias, unam
in Burnacello, et alteram in Rucenniaco, cum omnibus
adjacentiis earum, aliam quoque ecclesiam in
Ruhilia cum omni integritate sua; a quo quidem
tenore et Selvaniacum et omnia quae ibidem delegata
sunt per nostram auctoritatem sub immunitatis tuitione
pleniter consistere fecimus, ut videlicet omni tempore
memoratum monasterium cum eadem congregatione
et cum praedicto loco qui vocatur Grande
Vabrum, in quo memoratus Dado exoptatam sibi
quietem tenuit et vivendi finem fecit, cum omnibus
rebus sibi juste pertinentibus, sive quae in praesenti
tempore possidet, sive quae inantea Dominus ibidem
augeri voluerit, cum his omnibus praedictus
locus qui dicitur Conchas sub speciali nostra videlicet
et filiorum vel successorum, Deo annuente, tempora
inviolabiliter consistat, ut eadem congregatio quiete
semper imperiali et regali defensione tuta absque
cujuslibet impedimento propositum suum Deo opem