PL 104, col. 1093

Diplomata ecclesiastica (Ludovicus Pius), J. P. Migne

auctoritatem. Cujus petitioni libenter assensum
praebuimus, et hanc nostram auctoritatem, erga
praedictum monasterium ejusque rectores, immunitatis
atque tuitionis gratia fieri decrevimus: per
quod praecipimus atque jubemus ut nullus judex
publicus, vel quislibet ex judiciaria potestate, in
ecclesias, aut loca, vel agros, seu reliquas possessiones
memorati monasterii, quod moderno tempore in
quibuslibet pagis ac territoriis, infra ditionem nostri
imperii juste ac legaliter possidet, vel quae deinceps
in ipsius sancti loci commodum voluerit divina pietas
augeri, ad causas audiendas, vel freda exigenda,
aut mansiones vel paratas faciendas, aut fidejussores
tollendos, aut homines ipsius monasterii, tam
ingenuos quam et servos, super terram ipsius commanentes,

distringendos, nec ullas redhibitiones aut
illicitas occasiones requirendas, nostris et futuris
temporibus ingredi audeat, vel ea quae supra memorata
sunt exigere praesumat.
Sed liceat memorato abbati suisque successoribus
res praedicti monasterii, tum omnes fredos concessos,
sicut in praecepto domini et genitoris nostri
continetur, sub immunitatis nostrae defensione quieto
ordine possidere, et nostro fideliter parere imperio,
quatenus ipsos servos Dei, qui ibidem Deo famulantur,
pro nobis et conjuge, proleque nostra, atque
stabilitate totius imperii nostri, a Deo nobis concessi
atque conservandi, jugiter Domini misericordiam
exorare delectet.
Hanc itaque auctoritatem, ut pleniorem in Dei

nomine obtineat firmitatem, et a fidelibus sanctae
Dei Ecclesiae et nostris verius certiusque credatur
et diligentius conservetur, manu propria subterfirmavimus,
et annuli nostri impressione signari jussimus.
Data Idibus Aprilis, anno, Christo propitio, imperii
nostri sexto, indictione 12. Actum Aquisgrani palatio
regio in Dei nomine feliciter. Amen.
Signum Ludovici serenissimi imperatoris.
LXXXVII. PRO PARTHENONE BUCHAVIENSI. [( Anno 819, Junii 22.)] [Apud Neugart., Codex Alemannicus, p. 17, ex Lunig. Spicil., part. III, cap, 7, de abbatissis. ]
In nomine Domini Dei et Salvatoris nostri Jesu

Christi, Ludovicus, divina inspirante clementia, imperator
Augustus.
Si locis Deo dicatis quippiam muneris conferimus
et imperialis magnificentiae morem exsequimur, ac
divinum per hoc nobis favorem facilius conciliandum

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.