PL 104, col. 31

Liber adversum dogma Felicis Urgellensis (Agobardus Lugdunensis), J. P. Migne

subtilissimo sacroque acumini prudentiae vestrae
dijudicandum direxi: quod edidi vel potius collegi
adversus novam, imo ex veteri redivivam haeresim,
propter quosdam, quibus illud expedire putavi, sicut
ibi latius continetur. Pie igitur rector et domine,
caput orbis, decus mundi, catholicorum omnium
insignis gloriatio, qui illustratis fidem, propagatis
et pacem; obsecro mansuetudinem vestram, ut
in contemplationem Filii Dei, qui vestrum juvat
imperium, praefatum opusculum perlustrare non
dedignemini, ut vestro acerrimo ingenio probetur

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.