PL 104, col. 33

Liber adversum dogma Felicis Urgellensis (Agobardus Lugdunensis), J. P. Migne

magis nunc, quando jam propinquum esse cernimus
tempus illud, de quo Dominus loquitur: Verumtamen
veniens filius hominis, putas inveniet fidem
super terram?
I.
Post obitum Felicis illius qui fuerat quondam
episcopus in sede Orgelletana inventa est a nobis
quaedam schedula ab eo edita sub specie interrogationis
et responsionis: quam cum legentes consideraremus,
inspeximus hominem diligenter et fraudulenter
instaurasse, quantum in se fuit, omnem
pravitatem dogmatis sui, in qua dudum fuerat detectus
et convictus, et propter quam ab honore episcopatus
depositus: qui licet aliqua verba, quae
prius imprudenter efferebat, postea suppresserit,
aliqua tamen nunc addidit, quae tunc reticuit. Quam

schedulam ego, ut potui, juxta veritatem fidei cum
reprehendissem, vel reprehendendam publicassem,
quidam ex fratribus, ut comperi, indigne tulerunt,
et non perversitate animi, ut puto, sed simplicitate
ingenii, arbitrati sunt me non id fecisse zelo fidei,
sed zelo invidentiae, sicut moris est eorum qui inanis

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.