PL 104, col. 37

Liber adversum dogma Felicis Urgellensis (Agobardus Lugdunensis), J. P. Migne

pugnans pro veritate, ageret contra veritatem;
qui dum istis catholicis placeret, illis displiceret:
quod tamen, Deo auxiliante, Joannes et Cyrilli industria
correctum est.
V.
Haec itaque idcirco ad medium deduxi, ut
quam subtiliter, quam humiliter, quam veraciter,
quam timide fidei veritas inquirenda sit, sollicite
perpendamus. Igitur antequam de eis quae praedictus
Felix scripta reliquit disputemus, praemittendum
video quomodo propriis verbis quibusdam, adhuc
vivens, aliqua improbanda persuadere conatus
est. Coepit aliquando, ut dixi, quosdam docere, ut
crederent Dominum nostrum Jesum Christum, secundum
carnem veraciter nescisse sepulcrum Lazari,
cum diceret sororibus ejus: Ubi posuistis eum

[(Joan. XI, 34)] ,
et veraciter ignorare diem judicii,
veraciter etiam ignorasse quid conferretur a duobus
discipulis ambulantibus in via de his quae facta fuerant
in Hierusalem; veraciter quoque ignorasse
utrum plus diligeretur a Petro, quam ab aliis discipulis,
cum diceret: Simon Petre, amas me plus his [(Joan. XXI, 16)] ?
Hoc ut cognovi, accessi ad eum
coram ipsis quibus ista suadebat, et interrogavi
eum utrum ita prorsus sentiret. Quod cum confirmare
tentaret, objurgavi eum, et detestatus sum
pravos sermones ejus; ostendique ut potui, caeteris
qua custodia ista repudiarent, et quo sensu loca
illa Scripturarum intelligere deberent; ipsique Felici
sumptas sanctorum Patrum sententias, quae
blasphemiis ejus contrairent legendas direxi. Quibus

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.