PL 104, col. 618
Praefatio ad Theodemirum (Claudius Taurinensis), J. P. Migne
quae excellentior virtus omnibus virtutibus est, nos
provocare exemplis. Ad hanc autem quam praedico
charitatem plus me vestris orationibus quam meis
viribus posse confido. En, charissime frater, sicut
potui, respondi quibusdam inquisitionibus tuis: pro
qua re obnixe deprecor, ut si quid de his rebus unde
me interrogas, si quid invenisti melius, vel deinceps
invenire potueris; gratissimum habebimus, si nos
feceris nosse, quia ego magis amo discere, quam
docere. Quia illa veritatis et sapientiae pulchritudo
(tantum adsit perseverans voluntas fruendi, pro cujus
amore hoc peregimus opus) nec multitudine audientium
constipata secludit venientes, nec peragitur
tempore, nec migrat locis, nec nocte intercipitur,
nec umbra intercluditur, nec sensibus corporis subjacet.
De toto mundo ad se conversis, qui diligunt
eam, omnibus proxima est, omnibus sempiterna:
nullo loco est, nusquam deest, foris admonet, intus
docet; cernentes se commutat omnes in melius, a
nullo in deterius commutatur; nullus de illa judicat,
nullus sine illa bene judicat. Hac fide omnem mutabilitatem
ab aeternitate sejungo et ipsa aeternitate
nulla spatia temporis cerno, quia spatia temporis
praeteritis et futuris rerum motibus constant. Nihil
autem praeterit in aeterno, et nihil futurum est:
quia et quidquid praeterit, esse desinit; et quod futurum
est, nondum esse coepit. Aeternitas autem tantummodo
est, nec fuit, quasi jam non sit; nec erit,
quasi adhuc non sit: quia sola ipsa verissime dicere
potuit humanae menti: Ego sum qui sum, et
de illa verissime dici potuit: Qui est misit me.
Et quia ita est, non jubemur ad creaturam tendere,
ut efficiamur beati, sed ad ipsum Creatorem:
de quo si aliud quam oportet, ac sese res habet, nobis
persuadetur, perniciosissimo errore decipimur.
Ad hoc enim pergendo quod aut non est, aut si est
beatos non facit, ad beatam vitam nequaquam quisquam
poterit pervenire. Qua veritate et sapientia,
quae communis omnibus est, omnes sapientes et
beati fiunt inhaerendo illi. Beatitudine autem alterius